eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3372. 1637 december 5. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Accepi duas a duce Vinariensi2 literas et a filio3 totidem, quarum posteriores, tulit, qui huc missus est ad exigendam promissorum fidem, Betzius4. Accepi et a Mullero5 et ipsum audivi Betzium.

    Equorum damna captis equis aliis ad ter mille in episcopatu Basileensi et montium vicinis locis miles resarcivit. Est is ad tria millia et quingentos, quanquam dicuntur esse sex millia.

    Helvetii misere ad ducem6 legatos XIII pagorum sive cantonum7 nomine. Postulant, iis locis decedat aut certe Helvetiorum sociorumque agris abstineat. Alioqui opposituros se sui foederis vires.

    Manicampius8 non in optima fama est, quod commissa tutelae suae castella, morbi ut quidam interpretantur simulatione, dereliquerit.

    Assultantur ducis Vinariensis copiae partim a Waertianis9 equitibus partim a duce Lotharingo10, qui comitatus Burgundiae claudit aditus. Ea propter optat dux Longavillanum11 ad se accedere propius, receptui adversus pericula futurum, mittique promissa auxilia. Ea auxilia sub Feuquerio12 mitti audio, non ad

    769

    sex millia, ut dixerat Chavigniacus13, sed equites sexcentos, pedites non multo plus mille. Ipsum Feuquerium post colloquium cum duce statim ad suas praefecturas rediturum.

    Dixit Halerius14 regis15 jussu duci Vinariensi nolle quidem Ferdinandum16 commeatus literas Germanis principibus, quippe suis imperiique subditis dare, sed pati posse eorum negotia a rege Galliae, ubi de pace agetur, proponi; id enim pro responso datum Venetas res agenti17. Nolle regem sua commoda a ducis commodis segregare aut pacem facere, nisi per quam et ipsi consulatur.

    Respondit dux prudenter se non pro sua privatim causa pugnare, sed pro communi principum ordinumque. Id moliri Austriacos, ut principes Germaniae inter se et ab amicis regibus ac potestatibus segregentur. Id ne fiat multorum interesse. Sperare se regem cum regina Suediae18 regio animo ita id, quod commune est, curaturum, ut ad aequiora cogatur hostis. Se semper paratum quod privatim suum esset condonare publico securoque animo regi se permittere, id ut statuat, quod ex usu videbitur.

    Jam vero a Vienna intelligo Venetos ibi legatos19 mangis acceptos honoribus. Haud dubium est, quin pontificis20 voluntate, quicum melius jam ipsis convenit, Veneti admoveantur ad reperiendas pacis rationes. Cur nobis inde nihil sit exspectandum boni, multa mihi in mentem veniunt et inter haec sollicite quaesita ab ipsis Poloni21 amicitia et quod in honore mihi habendo aliquid de solitis detrahere coeperunt.

    Mirum est, quam palam Hispani per Italiam terrasque omnes vulgent et duci Sabaudo22 et comiti Verrucae23, quo arcanorum ministro is dux maxime utebatur, venenum datum a ducis uxore24, nunc vidua, in convivio, cui interfuerit Crequiacus25, carior, quod additur, ei feminae, quam matronalis honestatis leges ferunt.

    Gallorum odium apud Sabaudos vetus multum favoris cardinali Sabaudo26 apud nobilitatem plebemque conciliat. Adversus ea studia haud dubium est, quin vidua in armis Gallicis spem habeat, sed quo magis illa se muniet externis praesidiis, hoc magis invisa erit multis. Non dubitat Hispanica factio haec omnia Eusebii27 consiliis accepta ferre infamati pridem talium artium.

    770

    Dicitur in hac aula Sancticha[u]montius28 de pecunia Vindicis29 intercepisse CL millia thalerorum imperialium.

    Genuates neque hic neque apud Batavos aliud agent quam quod metu novarum amicitiarum ab Hispanis impetrabunt, quae desiderant. Triginta et sex potentissimas ejus civitatis domus per foeneratas pecunias et accepta in terris Hispano30 parentibus pignora, ita illigatae sunt rebus Hispanicis, ut expedire se nequeant. Et jam intelligimus multa illis ab Hispano concessa: eoque factum, ut pro senatore, quod prius constitutum fuerat, minor aliquis sine legati nomine mitteretur ad Batavos utque is, qui nunc illo digresso31 apud Batavos relictus est32, ad res Genuatium agendas jus impetraverit libere commeandi in Belgica loca Hispanis subdita, credo, cusurus, si potest, indutias; quarum ingenti desiderio tenentur maritimae Batavorum civitates. Quae ob id et D. Vosbergii33 iter in Galliam mandatum ei ad exigendas, quae debentur, pecunias, et ad prorogandum tempus pactionibus, quae cum Charnassaeo34 convenerant, improbarunt calideque urgent, ut militares numeri aerario praegraves minuantur.

    Dux Lotharingus Angliae auctoritatem ad res suas bene componendas implorat. Chevreusii35 autem uxor36, inquies femina, jam in aula est Hispanica.

    Ostenderunt mihi qui hic cum landgraviis adolescentibus37 sunt, interceptas caesarianorum38 literas, unde apparet ingens ducis Georgii39 in res caesarianas studium et ad Bilefeldium capiendum suscepta caesarianis consilia.

    Legati Angli40 sperare se aiunt controversiam illam, quae modo captis per Normanniam Anglorum rebus ferbuerat, brevi perventuram ad tranquillitatem eaque de re componenda se potestatem accepisse. Vidi et archiepiscopi41 ad ordinarium legatum literas de Duraeano42 negotio prudentes; apparet neque ignotas ei, quae se objiciunt, difficultates neque tamen pro desperata ab ipso rem haberi. Erat autem ea epistola humanitatis in me plenissima.

    Rumor est, nescio an satis certus, destrui a Savellio43 capta ad Rhenum castella: eorum loco unum excitari novum, quod insula contineatur. Ut castellum illud, quod in Valle Telina ad Rhenum est, diruatur, frustra adhuc laborant Helvetii.

    771

    Dixere caesariani Venetis a se quietam fore Italiam, si per Gallos liceat.

    Amnis Dubius, qui dicitur, nunc Lotharingi copias a Vinariensibus dispescit. Equi et in his et in illis castris mori non desinunt. Lotharingus, qui magicis artibus id fieri persuasum habet, quinquaginta feminas ejus criminis titulo ignibus dedit. Ego in rebus ducis Vinariensis promovendis ad diligentiam reliquum nihil patiar. Valde dolet, quod apud homines agimus aut surdos aut parum memores.

    Cimacum ad hiberna ponenda, alioqui nullius firmitatis oppidum, cepere Galli. De Nicaea quod scripseram44 parum adhuc exploratum est.

    Deus Tuam Sublimitatem protegat.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 Dec. Nov. Cal 1637.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 382; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 422. Ged. vertaald in Brandt-Cattenb., Leven II, p. 119 en 127.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Diederik, Grotius' jongste zoon, die zich in het leger van hertog Bernhard bevond.
    4 - Friedrich Betz.
    5 - Georg Müller, secretaris en Zweedse hofraad.
    6 - Henri, hertog van Rohan.
    7 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk de lezing, Centorum'.
    8 - Achille de Longueval, baron van Manicamp.
    9 - Johan van Werth, ruiter-Generaal in dienst van keizer Ferdinand III.
    10 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    11 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    12 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    13 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    14 - François de l'Hospital, sieur du Hallier.
    15 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    16 - Ferdinand III.
    17 - Alvise Contarini di Nicolo.
    18 - Christina van Zweden.
    19 - Raniero Zeno en Anzolo Contarini. Zij waren op 11 oktober in Wenen aangekomen om het Venetiaanse rouwbeklag over de dood van Ferdinand II en de gelukwensen met de troonsbestijging van Ferdinand III over te brengen.
    20 - Urbanus VIII.
    21 - Wladislas VII (IV) van Polen.
    22 - Vittorio Amedeo.
    23 - Manfredo Scaglia, graaf van Verrua.
    24 - Christine, zuster van Lodewijk XIII.
    25 - Charles Crequy de Blanchefort de Canaples.
    26 - Maurizio van Savoye.
    27 - Schuilnaam voor De Richelieu.
    28 - Melchior Mitte de Miolans, markies van Saint-Chaumont. De naam ‘Sancticha[u]montius’ staat in de tekst in cijfer: 67.70.78.12.77.71.12.14.27.61.59.63.38.37.2010.266.217.
    29 - Vindex is een codenaam voor Frankrijk.
    30 - Philips IV.
    31 - Giacomo di Negrono.
    32 - Francisco Patnuccio.
    33 - Caspar van Vosbergen.
    34 - Hercule Girard, baron van Charnacé.
    35 - Claude de Lorraine, hertog van Chevreuse.
    36 - Marie de Rohan, hertogin van Chevreuse.
    37 - Voor hun namen zie men no. 3063, p. 272 n. 8.
    38 - Deze brieven heb ik niet kunnen vinden.
    39 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    40 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    41 - William Laud.
    42 - Het betreft hier de pogingen door John Durie ondernomen om overeenstemming tussen luthersen en gereformeerden inzake het avondmaal te bevorderen; zie VI, p. 172 n. 5
    43 - Federigo Savelli, hertog van Poggio Nativo.
    44 - Zie no. 3364, postscriptum.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]