eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    779

    3376. 1637 december 10. Aan J. Frischmann1.

    Vir doctissime atque humanissime,

    Merito tuo te sic compello, cum testem utriusque rei habeam epistolam tuam2 Sed doctrina nimia esse non potest, humanitas est, ut modum excedat. Neque nescis eas, quae immoderatae sunt, laudes veteribus creditas vim habere3 fascini ac nocere laudatis, nisi rite conceptis verbis avertantur.

    Illud amplector, quod regis Gustavi Magni4 eximias virtutes et afflictos sublevandi vere regale propositum animo aestimas memore gratoque. Me multa perpessum adversa hoc vel maxime solatur atque erigit, quod rex tantus, cum velut finem suum divinitus praesentiens multa daret suis mandata, inter ea et me jussit in ministerium regni Suedici advocari, quam ipsius voluntatem exsecutus est D. Oxensternius5, solus par repertus, qui vacanti a regum maximo oneri humeros supponeret. Horum in me amor, sive etiam de me judicium, facile me confirmabunt, ut hominum neutiquam illis comparandorum sive obtrectationes sive odia contemnam.

    Gaudeo et quod meum, cum de Iure Belli Pacisque6 scriberem, institutem recte attigisti. Duo enim proposueram mihi rerum potentes abducere a feritate bellandi parum decente homines, minime vero omnium homines christianos, quibus an bellum gerere omnino liceat, dubitarunt nonnulli, quin sic gerere non liceat bonus nemo est dubitaturus; deinde vero iis, qui juris in studio essent velut navigaturi, praesertim quibus otium ac juventus velut aurae felices suppeterent, signare quaedam quasi sidera, ad quae iter suum regerent. Quod si quid est in eo libro egregii, id iis debetur scriptoribus, quorum auctoritatem et secutus sum et laudavi. Facietis tu tuique similes, ut si quid temporis liberi imposita cura permiserit, id non tantum mihimet instituendo, sed et juvandis alliis impendam. Tua vero ita de me meretur benevolentia, ita de omnibus eruditio, ut non tantum epistolae tuae respondere officii mei duxerim, verum etiam spondeam, si quando huc venris, patituras tibi non aedium tantum nostrarum, sed et aurium fores.

    Vale, vir eruditissime.

    Lutetiae X Decemb. MDCXXXVII.

    Tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Copie Rotterdam, Gem. Bibl., cat. v. hss. no. 647. Gedrukt Epist., p. 384 Geadresseerde, Johann Frischmann (1612-1680), kreeg bekendheid als rechtsgeleerde, publicist en diplomaat.
    2 - Ontbreekt.
    3 - De copie heeft abusievelijk ‘haberi’.
    4 - Gustaaf II Adolf.
    5 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    6 - Voor Grotius' De jure belli ac pacis zie Ter Meulen-Diermanse, nos. 565 vv.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]