eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3380. 1637 december 12. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime Domine,

    Non multum hic agitur, ut per hyemem cessari his in locis solet. Rediit cardinalis Valetta2, exspectatur et Candalius3. De nudando a munimentis satis tenuibus Cimaco deliberatur. Cum duce Vinariensi4 consilia communicat Feuquerius5. Sed quae mittuntur eas in partes copiae, eques Gallus, pedes Germanus, non Feuquerio dantur regendae, se Longovillano6, ut ad eum, si quid durius ingruat, recipere se dux Vinariensis queat, cui pecunia numeratur, cujus dies fine demum Novembris venerat.

    Hujus regni ecclesiastici non pauci inter se consilia communicant, regis7 permissu. Ea congregatio propagandae fidei dicitur suspecta valde protestantibus Galliae metuentibus, ne ad vim ea res spectet.

    Anglis non placet Polonicum vectigal apud Dantiscum; an fortiter contra ituri sint, dubito. Male habebit Batavos, quod iidem8 Angli classem navium ferme XL in Dunquercam rursus introduxere. An ea agendi ratio profutura ipsis in hoc sit, quod sperant, ut Batavos in fedus suum pertrahant, mihi certe non constat.

    Cardinalis Sabaudus9 Genuae aut vicinis se tenet locis. Lumellum, a Bremo non longe, munire pergunt Hispani. Leganesius, Mediolanensis territorii rector10,

    784

    Helvetios pontificios rogat militem et ad Lindaviae praefectum11 scripsit III millia ut sibi mittat Germanorum.

    Creditur Hanoviae comes12 non omnem abjecisse spem paciscendi cum imperatore13 et episcopi Wurtsburgensi14 eaque causa iter ingressus in illas partes.

    Comes Lingarius15 ex Hispania in Brasiliam mittitur etiam privatorum attractis eo navibus. Seditionum in Portugallia fuit aliquid. Sed quod fama suo more extulit supra verum.

    Waertius16 ad Kentzingam manet; an a castello Drusenhemi repulsus sit, ut hic fert rumor, adhuc incertum nobis est.

    Apud Helvetios laborare pergunt comitatenses Burgundi, ut sibi a bello libertas impetretur ex pactis veteribus, quae cum Helvetiis habent. Sed Galli tam bona hyberna nolunt amittere multaque a comitatensibus facta ajunt, propet quae pro spectatoribus belli haberi non debeant.

    Literas tuas jam accipio scriptas exeunte Novembre17.

    Quin pacem Suedis offerant caesariani dubium non habeo, sed pacem segregem et Gallis primum, deinde Suedis nocituram. Non facile futurum et caesarianis puto expellere Hassos de iis, quae trans Anasium cepere locis propinquo praesertim a Batavis subsidio aut ad eos receptu.

    Iniquum est quod Darmstadienses18 postulat eandem ob causam ob quam Romamane leges cavent, ne pupillus apud substitutum educetur.

    Andreae Reio19, legato Polono, quas tribuis laudes, eas firmari video consentiente multorum testimonio. Sed de bello Turcico videtur mihi frigidior excusatio, quam ut aut vectigalis asperitatem leniat aut abstergat injuriam factam domui Palatinae regique Angliae20.

    Stenaii arcem in Lotharingia Cantelmus, Lutsenburgici praefectus21, XXIV Novembris nocturna oppugnatione aggressus cum esset, diligentia Tibautii22, qui pro rege Galliae oppidum arcemque tutabatur jactis in fossam, ut cuncta apparerent, ignibus machinisque in aggressores directis depulsus est cum suorum, scalarum, aliarumque rerum damno.

    De vectigali quid facturus sit Danus23, multum refert.

    Rogo, ne te pigeat saepe me de iis, quae aguntur quaeque ad res Suedicas aut directe aut per consequentiam pertinent, edocere.

    785

    Deus, Illustrissime Domine, te tuamque familiam protegat.

    Lutetiae, II/XII Decemb. MDCXXXVII.

    Excellentiae Tuae observantissimus eique addictissimus
    H. Grotius.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Red. Hagae A.o 1637 10/20 Xbris.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 106. Gedrukt Epist., p. 385.
    2 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    3 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    5 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    6 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: iisdem.
    9 - Maurizio van Savoye.
    10 - Diego Mexia Felipes Guzmán, markies van Leganés.
    11 - Augustin Vitzthum von Eckstädt († 1640).
    12 - Philipp Moritz, graaf van Hanau-Münzenberg.
    13 - Ferdinand III.
    14 - Franz von Hatzfeldt und Gleichen.
    15 - Dom Miguel de Noronha, graaf van Linhares; zie no. 3156, p. 413 n. 2.
    16 - Johan van Werth, ruiter-generaal in dienst van de keizer.
    17 - De brieven van Camerarius aan Grotius ontbreken.
    18 - Georg II, landgraaf van Hessen-Darmstadt.
    19 - Andreas Rey.
    20 - Karel I.
    21 - Andrea Cantelmo.
    22 - François Thibaud.
    23 - Christiaan IV van Denemarken.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]