Illustrissime Domine,
Carolo Lotharingo2 auxilia advenere, a Picolominio3 equites MCC, a Waertio4 peditum cohortes sive regimenta V. His ille Longovillanumne5 sit aggressurus, an ducem Vinariensem6 incertum est nobis. Si hostium vis absit, putatur quibus est in locis dux Vinariensis per duos menses habere posse, unde suos sustentet Helvetiis nihil jam ultra adversus eum molientibus, dum suis ipsi discordiis distinentur. Multi7 illis in locis sermones sunt de pace quam pontifex8 fabricet.
796
Bellici paratus omnes hic in ver novum differuntur: nec multo quam erat validior factus est Longovillanus. Dux Vinariensis aliquantum militis Basileae vicinisque locis conscribit.
Legati Anglici9 volunt credi regem suum10 fortiora quam antehac consilia animo agitare, quod utinam res ipsa nobis persuadeat. Rituali certamine commotos nonnihil Scotorum animos salubri regis temperamento consedisse intelligimus.
Per D. Bannerium11 de pace agi rumores hic sunt eoque ardentius exoptant Galli consummationem pactorum Wismariensium12, et cum Gallis Angli simul.
Cosinius jesuita13, cujus opera ad confessiones rex14 utebatur, excussus est eo munere creditus regis animo religionem objecisse super Batavico foedere. Sed jesuitae succedet15 alius jesuita. Ita manet ea societas in possessione versandi regis animum.
Rhaetorum legati16 satis comiter habentur in Hispania, cum dolore Vallitelinatium quorum impar gratia. Tuendis ad initia Rheni casteliis pecuniam Hispani suppeditant nec quicquam proficiunt Helvetii, qui ea vellent diruta. Neque magis curantur eorundem querelae de novis Constantiae contra pacta17, ut ajunt, munitionibus.
Cosacci Moscovitici Asachum oppidum sociis Turcarum Tartaris eripuere atque inde infestum praedis habent Euxinum mare ipsumque oppidum muniunt. Ea de causa Turcae oppressis reliquiis ejus, quae ipsis adversabatur apud locorum illorum Tartaros, factionis foederatos sibi Tartaros in Moscoviam magna vi immittunt. Turcarum praeterea exercitus ad Danubium juxta Walachorum fines advenit duce Mahumete Bassa18. Irascitur et Transilvaniae principi19 aula Turcica. Multi haec valitura putant ad pacem Persae20 dandam, quam petit cum magnis muneribus Persicus Constantinopoli legatus21.
Die XXVIII Novembris Christina Sabaudi vidua22, filii sui Francisci Hyacinthi ducis23 tutelam ad se pervenisse dictitans ex jure communi, moribus Sabaudicis et defuncti mariti voluntate vasallos, oppida, universitates edicto24 vocavit ad fidem sibi promittendam.
797
In agro Lutsenburgico ad vicum Noaumaeum hybernabat Hispana turma Cantelmi25 jussu. Eam egressi ex castello Reginaldi Galli mensis hujus die quinto ita perculere, ut evaserint pauci.
Is qui surrogatus est in Cosinii locum Binetus26 dicitur.
Quod in itinere literas nonnunquam vetustescere quereris, non de nihilo esse hoc ipso tempore experior. Accipio enim jam demum eas, quas IX Novembris27 dedisti, quibus non respondeo, quod de iis, quae in illis continentur, quae mihi cognita sunt jam ante scripserim. Sed solantur me neque perpetuum esse hoc malum ostendunt alterae tuae sane recentes scriptae quippe mensis hujus die VII. Pro his et addito programmate regis Poloni28 verbisque per legatum29 ejus habitis ago gratias. Apparet cordi esse regi vectigal illud, cujus odium forte civitatem Dantiscanam ad externas amicitias complexandas30 coget. Puto neque Danos neque Batavos opem suam ipsis negaturos.
Ex Castilionaei31 copiis nihil ad ducem Bernhardum pervenit.
Residunt in Portugallia motus nec quanti dicebantur, fuere.
Novum illud inter Gallos et Anglos alieno satis tempore certamen, si recte judicant Angli legati, ad quietem brevi deducetur.
Vix futurum videtur, ut aut Oldenburgicus ager vacet a milite, aut Orientalis Frisia iis, quos habet, liberetur. Curtiana legatio32 haud dubie excitabit Gallos pigre hactenus negotium illud de pactis Wismariensibus tractantes. Redactis ad angustias Suedis sumptuosum erit bellum neque periculo cariturum: argumento sint quae nuper Wrangelianis militibus33 evenere.
D. Vosbergius34 multum quotidie a regis hominibus auditur. Neque dubitari debet, quin avidis manibus arrepturi sint Galli quod offertur haud ignari, quantum sua referat Batavos semper quidem, si fieri potest, hoc vero tempore maxime in bello retineri.
Foppii Aisemae morte35 nihil Batavis, nihil Suedis decessit.
Comes Hanoviae36, quo evasurus sit, miror nec, quo loco nunc sit Hanovia per itinerum intuta satis discimus. Metus hic a seditione concitoribus maxime monachis in causa est, cur et suburbia et suburbanus ager multo insideatur milite.
Pater Iosephus37 Cenomanorum episcopatum accepit tanto jam speratae purpurae propior.
798
Comitatenses Burgundi Channitam oppidum recepere et Molbergam caesariani38. Vienna remissos intelligimus magni chami legatum39 et a Turca40 nuncium41. Datum Mutinensi duci42 investituram et reginae Poloniae43 baronatum Wittinganum in Bohemia; ducem Wittembergicum44 ivisse Sturgardum dato in imperatoris45 potestatem Hohentwilo et exutum bonorum parte, quam aliis elargitus est imperator; pacem Pragensem46 acceptam ab Hassia inferiore.
Deus, illustrissime Domine, te tuosque servet.
Lutetiae, IX/XIX Decembris MDCXXXVII.
Excellentiae Tuae addictissimus ejusque observantissimus
H. Grotius.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 18/28 Xbris A.o 1637.