Excellentissime atque Illustrissime Domine,
Abiit hinc ad ducem Vinariensem2 Betzius3 impetrato permissu exportandae ad ipsum e Gallia pecuniae ad C millia francorum. Ad Longavillanum4 quod mittitur militis, haud multum est nec quicquam hac hieme, ut Betzius censet, agetur dilatis in ver consiliis ac paratu.
At duci Lotharingo5 auxilia advenere, a Piccolominio6 equites M CC, a Savellio7 sive Waertio8 peditum cohortes sive regimenta quinque.
E castris Vinariensibus literae mensis hujus, ut hic numerus initur, principio scriptae nos docent eorum, quae ad Rhenum facta fuerant, castellorum id manere,
799
quod maximum est: Basileae locisque aliis nonnihil militis duci conscribi. Vicinis in locis multos esse de pace sermones, quam conficere laboret papa9.D. Mullerus10 metuit, ut subsistere possit in istis hybernis dux Vinariensis. Betzius duos adhuc menses ibi maneri posse arbitrabatur. Helvetios idem dicebat nihil ultra contra ducem Vinariensem movere.
Legati Angliae11 volunt nos credere regem suum12 jam plane ad arma ferri si socios reperiat. Dixi ei quae Tua Sublimitas regni Suedici nomine obtulerit Anglis, sive suo nomine bellum indicere cuperent sive nostras bellantium vires suis firmare auxiliis. Si quid ad ea respondere quam antehac vellent explicatius, audiendi mandata habere tam D. Camerarium13 quam D. Salvium14.
Quis futurus sit exitus novae super pactis Wismariensibus15 controversiae, et ipsi et, ut ex Heufdii16 sermonibus disco, Galli avide exspectant non sine formidine, ne inter has moras pax aliqua cudatur, de qua agere Bannerium17 putant.
In Scotia episcopi nimis calide promoventes ritus Anglicanos populum pridem aliis innutritum institutis ad Genevense exemplar conformatis et e nobilitate nonnullos commoverant. Sed audio regis prudentia ac moderatione effectum, ne quid gravius suboriretur.
Combaletta18, cardinalis19 propinqua, effecit, ut quem emit ipsa principatum Eguillonensem, is, quam olim habuit, dignitatem pariae, ut hic loqui mos est, reciperet: quo nomine ipsa apud reginam20 sedendi jus consecuta, Longavillani ducis jam vidui matrimonio aulae rumoribus destinatur.
Cosinius21, regi22 a confessionibus, regis primum excidit gratia, quod ex Fayetta23 rex intellexisset ipsam se ejus consilio subduxisse ab aula. Cardinalis autem Riceliacus hominem in regis animo labefactatum facile de eo, quem tenebat, loco depulit non eam ob causam, ob quam rex ei irascebatur, sed quod religionem idem homo regis injecisset animo de foedere cum Batavis. Aliorum enim principum rebelles, quales ipse Batavos habebat, non esse regum armis adjuvandos ut probaret, argumenta quaedam diversis e libris collegerat, quae perscripta in conclavi ipsius inventa sunt. In publicum non haec res proficiet, quando constitutum cardinali est regis conscientiam in potestate jesuitarum relinquere.
In Italia nihil fit. Turcica et Rhaetica D. Marinus24 perscribit. Die 28 Novem-
800
bris Christina25, Sabaudi vidua, ut filii sui Francisci Hyacinthi tutelam ex jure communi, moribus Sabaudicis et mariti voluntate sibi vindicans edictum26 editit, quo vasallos, oppida et universitates Sabaudiae et cohaerentium terrarum ad fidem sibi obligandam vocat.In agro Luxenburgico ad Noaumaeum vicum turma quaedam Hispanorum a Gallis castello Reginaldi egressis magna ex parte concisa est die quinto mensis hujus. Charnassaeana cum Batavis pacta27 in annum prorogari arbitror debitasque pecunias reipsa persolvi.
Metus hic a seditione concitoribus maxime monachis in causa est, cur et suburbia et suburbanus ager multo insideatur milite. Pater Iosephus28 Cenomannorum episcopatum accepit tanto jam speratae purpurae propior. Comitatenses Burgundi Channitam oppidum recepere et Molbergam caesariani29.
Vienna remissos intelligimus magni chani30 legatum31 et a Turca nuntium32; datum Mutinensi duci33 investituram et reginae Poloniae34 baronatum Wittinganum in Bohemia; ducem Wirtembergicum35 ivisse Sturgardum dato in imperatoris36 potestatem Hohentwyla et exutum bonorum parte, quam aliis elargitus est imperator; comitem Hanoviensem37 ut ad pacem veniat, remittere jus in monasterium Solitariense; pacem Pragensem38 acceptam ab Hassia inferiore.
Deus, Excellentissime et Illustrissime Domine, cuncta det reginae39, regno Tuaeque Sublimitati prospera.
Lutetiae, 9/19 Decembris 1637.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.