Frater optime,
Legi his festis diebus satis attente Mileterii ultimum scriptum2, in quo aequanimitas et modestia universaliter approbata D. Daillaei3 accurate sane examinatur. Ego illum satis iniquum esse judico in hominem, qui se quanquam inutili forte conamine pacis esse studiosum profitetur.
Ad mea ut veniam hoc habe, consules paribus votis me in syndicum Delfensem vocandum censuisse; sed ego videns ϑέιον τὶ intercedere meque, si consulum intentionem sequerer, conscientiae vix posse satisfacere ab eo munere abstinendum mihi duxi.
Cognatus Meermannus4 Curiae molestias effrigere volens suscepit Hagiense in tres annos munus publicas aerarii Hollandici rationes audiendi, non indecorum nec laboriosum; ita nos jam ejus praesentia saepius gaudebimus.
Dolet mihi, quod filius tuus natu major5 tam diu in Selandia haeret; ea enim res et Petri6 ad nos adventum et tua consilia interturbat.
Parentes7 pro aetate sic satis valent gratiasque agunt pro misso per Treselium8 vino, quod sub aestatem gustaturos spero.
Novi jam nihil habemus, nisi quod multus ubique rumor de faederibus Suecorum cum imperatore9. Quare hoc uno excepto verbum non addam; Servius10
t.o. 823
Facsimile van brief no. 3400 dd. 28 december 1637823
Hermogenianum11 Crassi12 sindicum videre non vult hoc praetextu, quod senior est remonstrantium; iam13 Crasso consulenti indicavit14.Faxit Deus Optimus Maximus, ut insequens annus tibi, tuis, nobis nostrisque felix ac salutaris evadat.
Vale cum uxore et liberis.
Hagae.
Raptim, XXVIII Decembris 1637.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Adres: A Madame Madame de Groot, Ambassadrice de la Reine et couronne de Suède A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 17 Jan. 1637.
En in dorso: 28 Dec. 1638 (sic) W. de Groot.