Christina Dei gratia, Suecorum, Gothorum, Wandalorumque designata Regina et Princeps haereditaria. Magna Princeps Finlandiae, Dux Esthoniae et Careliae, Ingriaeque Domina etc. Gratiam et favorem Nostrum singularem.
620
Nobilis ac Magnifice sincere Nobis fidelis, Venit huc ante quinque dies a Dn. Davausio2 Christianissimi regis3 nuncius, postquam Lutetia huc iter, ut retulit, triginta diebus confecisset; qui cum literas notificatorias partus reginae4, pariter ac fiduciales pro Dn. Barone Rorteo5 attulit, hic cum nuncio illico ad nos admissus est, nova puerperii regii atque delphini6 Galliae natalem traditis juxta literis regiis Nobis exponens.
Nos pro ea, quae Nobis cum Sua Serenitate intercedit necessitudine, hesterna die gaudium, quod concepimus, invitato et praesente dicto residente publico convivio et solemni tormentorum displosione prosecutae sumus. Etsi vero non dubitamus te gratulationis officium regi ac reginae prius peregisse quam ad te perlata fuerint haec mandata Nostra, etiam ante gravidae te gratulatum fuisse huc perscripsisti7, nihil tamen impedit, quominus denuo tanquam ex novo mandato antegressorum actuum complementum superaddas. In quo singulare gaudium, et cupientissimum adfectum Nostrum in Suam Serenitatem adeoque totam regiam domum, cum caeteris constantiae in foedere et perseverantiae8 in sincera amicitia documentis ac debitis votis pro incolumitate regis, reginae, filii, pro ea, qua polles industria ac facundia, explicabis.
Mittimus tibi apographa cum literarum christianissimi regis ad Nos9, tum earum, quas Suae Serenitati responsi loco rescripsimus10.
Atque hisce te gratia Nostra Regia compraehensum Divinae tuitioni commendamus.
Sac:ae Reg:ae M:tis Regnique Sueciae respective
Tutores et Administratores.
Gabriel Oxenstierna
Gustavi, R.S. Archidapifer11
Jacobus de La Gardie
R.S. Marschallus m.p.
Claudius Flemingh
loco RS Ammiralii
m.p.ria
Axel Oxenstierna
S.R. Cancelarius m.p.
Gabriel Oxenstiern L.B.
In Moerebij et Lindholm
R.S. Thesaurarius m.p.
Dabantur in Regia Nostra Stocholmensi, ipsis Calend. Octobris, Anno 1638.
Adres: Nobili et Magnifico nobis sincere fideli, nostro apud Christianissimum Galliarum Regem legato ordinario, Domino Hugoni Grotio. clementer12.
621
In dorso: A Regina ad me 1/10 Oct. 1638.
Boven aan het duplicaat schreef Grotius: Rec. 16 Ian.
In dorso duplicaat: Regina S. mihi 1 oct. 1638.
In dorso duplicaat: Nobilis ac Magnifice.