eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    22. 1601 Juli 31. Aan J.A. de Thou1.

    Iac. Augusto Thuano H. Grotius S.

    Quanquam nihil haberem eximii, quod ad te scriberem, vir Illustrissime, tamen cum literas aliquot in Galliam darem committere nolui, ut non saltem mei tibi memoriam revocarem. De virorum doctrina illustrium, qui apud nos fuere, morte eiusque tempore quaesivi diligenter: sed parum adhuc inveni. nam plerique hic a literis tam sunt alieni, ut si quem in cognatione eruditum habuerint, tantundem de eo possint referre, ac si nunquam fuisset. Guilielmum certe Canterum natum Anno quadragesimo secundo, mense Iulio, die vigesimo tertio, denatum Anno septuagesimo quinto, mense Maio, die vigesimo octavo cum aetatis annum trigesimum tertium nondum explesset, ex fratre Theodoro intellexi. De Falcenburgio etiam, Nannio et Giselino spero me brevi resciturum. Sunt hic sculptores qui se omnium quae nostro bello gesta sunt, ὑποτυπώσεις propediem aiunt edere coacervatas2. Is liber si prodierit, a me mittetur, ut non tibi modo, quod omnino debeo, sed patriae meae hac re gratificer, cuius interest tantum habere rerum suarum scriptorem. Nunc ad vos fertur Mauritii Nassovii Genealogia cui adiunctae sunt omnium victoriarum delineationes sed pleraeque ultima Annalium tuorum tempora secutae sunt. Bredana tamen ad tuum opus pertinet, in qua satis accurate laboratum. Videbis mea carmina tabulae inserta. Qui eam edidere Regi offerent, cui gratam fore confidunt, si tibi non displicebit. Sed commendet sese

    18

    quicquid est, non ego. Hoc scio anxie omnia ad historiae trutinam examinata, quo ad urbium, locorum, et castrorum situs, et ea quae ad expeditiones, obsidia, praelia pertinent. Vale Praeses spectatissime, meque perpetuo tuum habe. Pridie Cal. Aug. An. CIƆIƆCI. Hagae nostrae Comitatensi.

    Adres: A monsieur Mon Seigneur Le President de Thou A Paris.

    Notes



    1 - Hs. Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 836 f. 78. Gedrukt Epistolae p. 1. Antwoord op no. 19.
    2 - Waarschijnlijk is hier een collectie platen bedoeld, die in 1610 als boek is uitgekomen, n.l. Orlers, Nassousche Laurencrans. Zie Muller, Nederlandsche Geschiedenis in platen, 1 p. 115 noot. De ‘Mauritii Nassovii Genealogia’ is waarschijnlijk een gedeelte van dit werk. De ‘Laurencrans’ kwam 1616 onder den titel ‘Geslachtboom der graven van Nassau’ uit (Van Someren, Portretten no. 116b). Brandt, Leven I p. 17, neemt als een werk van Grotius in 1601: ‘Geslachtboom van de Nassauwsche Helden’. Is dit hetzelfde? Muller, 1.1. p. 119 no. 990, noemt een plaat van de Verrassing van Breda met vierregelig Latijnsch vers van Grotius.