eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    283

    822. 1623 [Maart 23]. Aan Willem de Groot1.

    Mi Frater, mi Frater, mi Frater, ten' de meo in te affectu dubitare, aut metuere quasi me offenderis! Adeone ego morosus et exactor ut a te tam mei amante, tam in me officioso, proficisci quicquam possit quod ego sinistrorsum interpreter. Cave credere, cave suspicari. Omne hoc quod te angit et ideo nunc quoque me cruciat inde profectum est, quod literae quibus ad tuas Belgicas respondi interceptae sunt2. Iis literis quam poteram auspicatissima tibi ac speratae tuae ominabar. Addebam et familiam et dotem probari. Et quia semel animi mei sensum satis explicaram, ideo in posterioribus literis nihil repetii, praesertim cum deliberatione curatoris rem tractam pendere intellexissem. Nihil malo, quam quod tu ac parentes vultis. Velle autem vos optima ratione nixos satis intelligo. Nihil opus erat post optimorum parentum auctoritatem me absentem consuli: tantum abest, ut eo nomine iter tibi suscipiendum et a foro, quod minime e re est tua, peregrinandum fuerit. Nunc cum qui non debebatur habitus est mihi honos, habeo non quod querar, sed quod gratias habeam. Habeo sane, et votis fraternis tuum consilium prosequor. Bene vertat coniugiorum auctor atque institutor. Si quid arbitrarer ponderis fore in mea commendatione, libenter admodum scriberem ad amicum veterem. Sed quae esse potest exsulis et proscripti gratia aut auctoritas? Caeterum quod fecisti hactenus idem in posterum facias rogo, agas mecum Batava simplicitate. Idem me facturum spondeo. Ubi certior coniugii spes affulserit, non omittet uxor mea ad speratam tuam scribere et omnia officia offerre.

    Ayalam et Albericum3 nactus sum aliunde. Itaque noli de hoc mandato esse sollicitus. Rohanius, qui in urbe Montispessuli captus ob suspicionem rerum novarum fuerat, Regis iussu dimissus est. Dux Bulionius4 aegrotare dictus est, sed falso rumore et in hoc reperto ut filium ab Aula revocaret. Subizius5 quoque vi sua recepit. Protestantes rebus suis et ducibus diffidunt et metuunt Rupellae si non obsidium, at certe magna incommoda poene interclusis commeatibus et navigatu. Britanni filius iam in Hispaniam pervenit6. Carmen in libro Aquinatis reperi. Literis patris quas Graswinckelius Rhotomago - nam ibi haeret7 - ad me misit, illis nondum respondi, in quibus significabatur a viris fide dignis dici in libro meo falsa esse quaedam. Rogo pater paulo explicatius rem mihi exponat. Nam ego mihi nullius mendacii sum conscius. Sicubi memoria

    284

    fefellit, monitus corrigam. Gratias habemus pro indicio eorum quae geruntur apud vos. Rogo hoc tempore nulli ad nos tabellarii sine literis veniant. Nam quanquam tristia sunt, quae nuntiantur, tamen qualiaqualia sunt nosci oportet.

    Haec scripseram cum tristis me nuntius percellit de morte Ianini8: in quo cum bonis multis et rebus regiis non parum damni facio. Res, quam relinquit, modica innocentiae eius testimonium praebet. Patrem et matrem cum amicis omnibus saluta. Lutetiae 23 Aprilis 1623.

    Tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 769. De datum kan niet juist zijn: immers in den brief van 31 Maart (no. 823) wordt het overlijden van den hertog van Bouillon vermeld (die 25 Maart 1623 overleed), terwijl hier nog van zijn ziekte gesproken wordt; het gevangennemen en vrijlaten van Rohan ook in no. 820 van 16 Maart; 13 April is Graswinckel reeds in Parijs (no. 826). Zoo is er meer. Ik stel den brief daarom op 23 Maart. Zie ook p. 284 n. 7. Grotius spreekt hier over het huwelijk van Willem met Alida Graswinckel (zie p. 289 n. 3). Zie over den aanhef van dezen brief Rogge in Bijdragen Vaderl. Gesch. 3e R. VII, p. 130 n. 1.
    2 - Een der brieven, die Hendrik Hooft meegenomen had en die in Lillo in beslag genomen waren. Zie p. 230 n. 2.
    3 - Zie p. 274 n. 7. Ayala had Grotius niet gevraagd.
    4 - Zie p. 282 n. 5.
    5 - Soubize.
    6 - Zie p. 282 n. 9.
    7 - Zie p. 281 n. 4.
    8 - Pierre Jeannin overleed 31 October 1622.