eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    842. 1623 Juli 12. Aan Willem de Groot1.

    Binis simul, mi frater, literis tuis respondeo et gratias ago maximas pro ista diligentia quam tanto maioris faciendam intelligo, quod non nescio quot te hoc tempore negotia distrahant. Respondissem celerius iis, quas Iunii XXVI dederas, sed recepi eas serius, quia Balagniaco Lutetiam abieram, unde huc iam redii, simulque tuas III Iulii scriptas accepi. Primum igitur rogo pergas nos coniugi tuae insinuare, ut quae inter nos semper fuit caritas ad illam quoque et si Deus dederit liberos propagetur. Qua de causa quod nostri inter gaudia vestra memores estis maxime gaudeo. De Cysio2 rectius vos edoctos dulce mihi est, qui popularibus omnibus bene volo. Si quid de legatione Gallica3 ne praetermitte ad nos scribere et siquid aliud quod ad pub(lic)am privatamve causam pertineat. Stobaeum utinam acceperitis: de quo iudicium non male nobis volentium - contemnendi enim sunt alii - intelligere aveo. Sententias reorum Lugdunensium4 legi: miror in republica quae ad popularitatem facta est non placere nisi rigidissimas sententias. De Bonteballio5 siquid expressius intelligas fac sciam; et quomodo dimissus sit Kenenburgius6, absolute an ita ut repeti iudicium possit; et siquid his simile.

    299

    Multi hic arbitrantur Principi Arausionensi propositum tenere se intra curam tuendorum finium. Mursa exiguum nimis mihi videtur, quam ut in ea hostis copias et tempus absumat. Utinam aliquid obtineat Modaeus7. Adest nunc nobis Hogerbetius nuper antiquum obtinens, a quo nihil est praeter vota, quod parentem iuvare possit. Quod a Pynackero8 dici scribis plane est commentitium. Suspenditur hic omnium honorariorum solutio: quae res et consilium parcendae pecuniae regni sollicitum me habet. Siquis Principum qui mihi tutando et honeste alendo par sit, puta Danus9 Saxo, aut similis operam meam desideret, rem dignam putem de qua cogitetur. Nunc omnes mei obliviscuntur, quia me a maximo rege occupatum putant. Amisi amicos magnos; qui nunc rerum potiuntur bene mihi volunt, sed nimium multa habent quae agant, ego autem interpellator non sum. Saluta officiosissime parentes, coniugem tuam, sororem cum marito, avunculum, materteram, omnesque agnatos, cognatos, affines, amicos. Salutant vos uxor mea et qui hic sunt amici. Recte valemus omnes. XII Iulii CIƆIƆCXXIII. Balagniaci.

    Tuus tui amantissimus Frater
    H. Grotius.

    Adres: E. hoochgeleerde wyse voorsyenige Mr. Willem de Groot, doctor in de Rechten, advocaet voor den Hove van Hollant in 't hoff van den Graeff van Hohenloo tot Delff.

    In dorso schreef Willem: Recepta 22 Iulii 1623.

    Daaronder: 6 st.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.L. 246. Gedrukt Epistolae p. 771.
    2 - Zie p. 296 n. 6.
    3 - Zie p. 296 n. 7.
    4 - Knuttel Pamflet 3460.
    5 - Klaas Michielsz. Bontebal, gewezen secretaris van Zevenhuizen, wegens deelneming aan de samenzwering 3 Juli 1623 te Rotterdam geëxecuteerd; Pfl. Knuttel 3461.
    6 - Otto van Zevender, heer van Kenenburg, zwager van Oldenbarnevelt.
    7 - Zie p. 236 n. 2.
    8 - Cornelis Pynacker, professor eerst te Leiden, daarna te Groningen, was in Juli 1622 als gezant naar Algiers gegaan. Op zijn tweede reis naar Algiers, 1626, ontmoette hij Grotius te Parijs.
    9 - Zie p. 329 n. 3.