eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2

    1B. [1594, vóór augustus]. Aan [C. de Groot].1

    Venerande patrue,

    Voti mei memor iudicavi hasce qualescunque oratiunculas tibi offerre, ut hae exstarent monumentum grati mei erga te animi. Suscipe igitur primitias studiorum meorum benevolo animo, nec tam muneris tenuitatem quam animum specta,

    tuus obsequiosissimus,
    Hugo Grotius.

    Bijlage:

    Oratio in laudem navigationis

     

    Miramur amphibia, sive ea animalia quae et in aqua et in terra vivere queunt. Nota sunt ea. Ranae in herbidis pratis degunt, conspiciuntur etiam in paludibus, ac noctu audiuntur ex iis coaxantes, sic ut rusticantium somnos interturbent. Canes marini, quorum pellibus caesar Tiberius se adversus fulminis ictum muniebat,2 vivunt et in mari et subinde in terram prodeunt, vel somnum captaturi vel in sole apricaturi. Testudines - quarum carnes aut edere aut non edere oportet, ut est in proverbio3 - in aequoris fundo delitescunt, aliquando tamen et in littus se recipiunt, ut se solis calore reficiant ac in arena ova sua pariant. Crocodili, quos Aegyptii etiam inter numina sua retulerunt,4 in fluminibus aluntur, versantur et in sylvis, in quibus non modo quadrupedibus, sed et ipsis hominibus insidiantur.5 Ne iam dicam de alitibus multis, puta oloribus, anseribus, anatibus et id genus aliis, quae et in aquis natant et in tellure se sustentant.

    A[uditores] O[rnatissimi], ne in limine longiori orationis ambitu vos morer, expediam quo tendam. Nullus fere mortalium erit, quin homines omnium animantium dominos inter amphibia numeraverit: praesertim cum sacrae literae declarent Dei domicilium esse caelum, sed tellurem hominibus esse concessam ad eam inhabitandam.6 Nec sane homines natura sunt amphibia; verum industria sua id consequi possunt, ut illa nomenclatura ipsis quoque competat, quando addiscere possunt artem natandi, artem urinandi ac denique artem navigandi.

    Propositio. Haec autem postrema digna mihi visa est, cuius laudes hodierno die vobis enarrem. Quod dum facio, rogo vos, A[uditores] O[rnatissimi], ut me auribus attentis animisque benevolis audire haud dedignemini.

    Confirmatio. Qui artem aliquam student ornare laudibus, ab antiquitate potissimum initium dicendi facient. Horum exemplum imitans dicere etiam incipiam de artis navigandi antiquitate. Ignota videtur fuisse tempestate ea quae diluvium universale prae-

    3

    cessit. Sed cum hoc immineret, Deus Opt[imus] Max[imus] primus primae navis fabricam praescripsit Noacho viro sanctissimo, ut eius beneficio non modo ipse, sed et familia cum selectis animantibus servaretur ab interitu, qui omnes mundi incolas ob nefanda scelera ac perditissimos mores manebat. Ita ut haec navigandi ars originem suam debeat Deo immortali, ac ut sit tam antiqua quam sunt incunabula mundi secundi - a Noacho qui gentilibus fuit Prometheus7 - propagati. Certe ab eo tempore didicere industrii mortales posse se navium ope et in aqua vivere, ac naves fabricare inceperunt, quas remis ac clavo instruxerunt, cum animadverterent usum pinnarum ac caudae in piscibus atque alarum et caudae in avibus. Addiderunt malos, antennas, vela aliaque ex aliis experimentis. Excelluerunt autem in arte navigandi Phoenices, qui artes alias, si non invenerunt, certe incredibilem in modum exornarunt atque expoliverunt, ut apud ipsos studia quam plurima maturitatem suam nacta potuerint videri. Phoenices exceperunt Cretenses, de quibus poeta:

    Centum urbes habitant magnas, uberrima regna.8

    Utique haec gens inclaruit olim, et aliis artibus et sigillatim navigandi arte, ut proverbio locum fecerit, nimirum Cretensis nescit mare,9 quo prisci mortales usi fuerunt quoties vellent indicare aliquem simulare quasi esset ignarus artis, cuius iam peregregie sit peritus.

    Audivistis, A[uditores] O[rnatissimi], praeclarae artis antiquitatem, pergam dicere de eius utilitate.

    Verum hic tantus se aperit campus excurrendi, ut quid prius, quid posterius sim prolaturus omnino ignorem. Ignoscite, A[uditores] O[rnatissimi], si tumultuarie nonnulla produxero. Utilis est haec ars, quia per eam commercium exercere possumus cum nationibus longe dissitis, praesertim cum incolis insularum; quin nobis cum Britannis nostris vicinis nullum intercederet commercium, nisi per navigationem, quando non continentem sed insulam incolunt ac poeta eos nominat

    toto divisos orbe Britannos.10

    Et quid absque hac arte esset mercatura? Qua cives florent, et qua nostra respublica sic inclaruit, ut invidis oculis omnes reges principesque fortunas nostras aspexerint, quando Argonautae nostri et sub Aurora et sub Phoebi cubilibus11 urbes et castella exstruxerunt et mercatores nostri sub utroque sole negotiantes advexerunt quicquid usquam pretiosissimarum mercium esset, ut nostra respublica non modo totius Europae, sed et totius orbis horreum atque armarium potuerit videri. Porro quid sine navigatione esset piscatura, qua innumeri mortales aluntur et qua incredibile lucrum in rempublicam nostram redundat quotannis, praesertim ex halecum12 et cetorum captura? Ad haec si navigare homines nescirent, an non iacerent prorsus bonae artes ac laudabiles disciplinae? Quae regio adeo foelix, ut hae omnes in ea tradantur? Ad eas addiscendas peregrinationes subinde instituendae sunt ac maria sulcanda. Intellexere hoc Plato, Cicero aliique viri doctissimi, qui propterea non dubitarunt se navibus committere ac longinquas peregrinationes suscipere. Nec doctus quis olim censebatur nisi studiorum ergo aut Athenas aut Massyliam concessisset ac ibi magistris se informandum dedisset iis artibus atque disciplinis quae domi non traderentur.

    Quae cum ita sint, animadvertitis facile. A[uditores] O[rnatissimi], quantam utilita-

    4

    tem hominibus afferat ars navigandi. Verum videor mihi audire obstrepentes quosdam ac dicentes navigationem esse rem periculosam et temerariam admodum ac propterea evitandam. Certe ita priscis quibusdam mortalibus visa est, etiam Plinio, qui adeo iniquus fuit, ut primae navis inventorem diris devoverit, quasi in hominum perniciem navigationem excogitasset.13 Dubitavit quoque Anacharsis, utrum navigantes inter vivos an vero inter mortuos referret, ob continuum scilicet vitae periculum in quo versarentur.14 Denique et Cato cum ad vitae calcem pervenisset, poenitere se dixit inter alia, quod navi unquam profectus esset ad locum quo pedibus venire potuisset.15

    Sed vos rogo, A[uditores] O[rnatissimi], an damnanda propterea navigatio quia cum periculo coniuncta potest videri? Quis nescit sine periculo vix quicquam quod sit egregium ac memorabile designari? Eant ii qui hoc in navigatione culpant atque Salomonem, regum omnium quotquot unquam fuerunt sapientissimum, temeritatis quoque accusent; utpote qui iam sua tempestate classes instruxerit ac naves epibatis atque mercatoribus impleverit petitum aurum, argentum, ebur aliasque merces pretiosissimas ex regionibus maxime longinquis.16

    Non capiunt meticulosi homines periculum hoc abunde quaestuoso lucro compensari, nec intelligunt periculum quod extimescunt vix in terra saepenumero caveri.

    Nolo tamen priscorum mortalium sententiam hic inclementius exagitare. Nam cum illi viverent, navigatio revera erat periculosior. Naves nondum adeo affabre tunc fabricabantur; ignotus erat prorsus magnetis ac pixidis nauticae usus.17 Desiderabantur alia instrumenta, iam velut divina virgula18 reperta, quorum ope multo tutius iam mare navigatur et scopuli latentes securius evitantur, ut nec Scylla nec Charybdis iam sint adeo formidolosae ut olim. Praeterquam quod astronomiae cognitio, navigantibus perutilis, antiquis minus exculta fuit, iam vero maturitatem suam nacta potest videri.

    Sed linquamus timidos hosce ac pergamus dicere de iucunditate, qua navigantes peregre non raro affici possint.

    Quid ergo iucundius quam variarum gentium mores ac ritus cognoscere? Quid amoenius quam naturae miracula hic illic observare? Quid delectabilius quam adire loca priscorum literis monumentisque condecorata? Quam lustrare

    campos ubi Troia fuit?19

    Quam invisere regiones calcatas a viris sanctissimis, etiam a sospitatore humani generis Jesu Christo? Quam videre Aetnam ardentem, in cuius crateres Empedocles vivus insiluit?20 Quam conspicere Vesuvium, dies noctesque flammas eructantes,21 cuius cineres atque favillae Plinii avunculum exstinxerunt?22 Quam contemplari amnem Clitorium, fluvium Euripum23 et tot alios amnes, fontes, montes suis stupendis proprietatibus perce-

    5

    lebres? Porro quid iucundius quam notare alias orientes et occidentes stellas, inter eas Canopum,24 stellam toto caelo lucidissimam. Denique quid gratius quam ipso experimento discere dari antipodes sive homines qui vestigia nostris premant contraria?25 Quod antiquitas olim fabulosum credidit, verum ab Argonautis nostris iam ita compertum est, ut multo verius sit quam quae apud Sagram, ut habet proverbium,26 olim acciderunt.

    Tot res iucundas, gratas, acceptas, amoenas, A[uditores] O[rnatissimi], cum navigatio nobis praestet, quis perhibeat eam voluptate et quidem summa non commendari. Dicam amplius: navigatio insuper necessaria est, utique sine ea mortales saepenumero ad incitas redigerentur. Nam annona incolarum multitudini non semper sufficit, agri non sunt semper aeque foecundi. Nisi ergo penuriae navium ope aliunde succurreretur, multis ad restim res rediret ac non pauci fame perirent. Scio equorum atque aliorum iumentorum auxilio etiam advehi posse annonam, sed eorum non est usus, si nationes amnibus, paludibus, fluminibus, maribus, rupibus disterminantur, et quae foret illa copia quae sic adveheretur? Exigua admodum profecto, quae neutiquam sufficeret.

    Addam aliud: nisi navigatio esset reperta, religio salutaris non posset diffundi per totum terrarum orbem, quin eadem latuisset et nobis etiamnum, quando discreta nostra regio est per multa flumina atque maria ab ea tellure, in qua sospitator humani generis eandem primum divulgavit.

    Attexere possem, A[uditores] O[rnatissimi], multa alia. Sed non abutar patientia vestra;27 finem dicendi faciam. Audivistis navigationis laudes. Dixi de antiquitate, recensui utilitatem, commendavi iucunditatem, adstruxi necessitatem. Quid superest quam ut mecum statuatis artem hanc esse numerandam inter artes quammaxime laudabiles; potissimum, quia per eam nostrates arctioribus terrae finibus inclusi latiorem viam oceano affectarunt et mercatum imperiumque cum sole diffuderunt. Gratulemur quoque nobis ob eam inventam, quia nos, Musarum alumni, iam peregrinationes suscipere possumus comparandae eruditionis ergo ac dein redire tincti cognitione bonarum literarum atque artium humaniorum, quae nobis in omni vita sit honori atque emolumento. Dixi.

    Notes



    1 - Hs. Delft, GA, hs. 38 A 37-38 (met bijlage), eigenh. oorspr. of eigentijdse copie. Gedrukt in J. Soutendam, ‘Een onbekend werk van Huig de Groot ...’, in: Oud-Holland 7 (1889), p. 293-297; BG no. 752, rem. 2 en no. 1308. Zie ook G. Morre in de Delftsche Courant, 6 juli 1905, en de tentoonstellingscatalogus La vie et l'oeuvre de Grotius, no. 120. Een datering ontbreekt. Van de bij de brief gevoegde ‘oratiunculae’ is alleen de ‘oratio in laudem navigationis’ overgeleverd. Wellicht betreft het hier een disputatie waarmee Grotius zijn schoolperiode afsloot (J. Soutendam, l.c., p. 293; C.M. Ridderikhoff, ‘De universitaire studies van Hugo de Groot’, in: De Hollandse jaren van Hugo de Groot, Hilversum 1996, p. 13-15, n. 3 en 4). Ook een adres ontbreekt. De brief was naar alle waarschijnlijkheid bestemd voor Cornelis de Groot (1546-1610), een broer van Hugo's vader Jan en sinds 1575 hoogleraar in de rechten aan de universiteit van Leiden (NNBW II, kol. 522).
    2 - Suetonius, Augustus 90, 1 en Tiberius 69, 1. Volgens Suetonius wapende Augustus zich met een zeehondevel tegen onweer en gebruikte Tiberius een lauwerkrans. Grotius verwart beide anecdotes met elkaar.
    3 - Erasmus, Adagia I, X, 60 (960) (LB II, kol. 384; ASD II-2, p. 460-462).
    4 - Herodotus, Historiae 2, 69. Vgl. Paulys Real-Encyclopädie XI, kol. 1952-1954.
    5 - Vgl. Plinius Maior, Naturalis Historia 8, (37), 89.
    6 - Genesis 1: 26-30.
    7 - Prometheus stal het vuur, dat de Griekse oppergod Zeus de mensheid wilde onthouden. Evenals Noach (Genesis 6-9) behoedde Prometheus de mensheid voor uitsterving.
    8 - Vergilius, Aeneis 3, 106.
    9 - Erasmus, Adagia I, II, 31 (131) (LB II, kol. 82; ASD II-1, p. 246).
    10 - Vergilius, Eclogae 1, 66.
    11 - Vgl. Statius, Thebais 5, 477.
    12 - Vgl. Hugo Grotius, Parallelon rerumpublicarum liber tertius, Haarlem 1801-1803 (BG no. 750), cap. 21 (De re maritima), dl. II, p. 92: ‘Regnum inter pisces hallex obtinere creditur, cuius hic maxima captura est.’
    13 - Plinius, Naturalis Historia 19, (1), 6: ‘Nulla exsecratio sufficit contra inventorem ..., cui satis non fuit hominem in terra mori nisi periret et insepultus.’
    14 - Zie Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 1, 101-105, over Anacharsis (ca. 600 v. Chr.), een legendarische wijze uit Scythië.
    15 - Zie Plutarchus' levensbeschrijving van Marcus Porcius Cato ‘Censorius’ (Cato Maior) (234-149 v. Chr.), Marcus Cato 9, 6. Voor de uitdrukking ‘ad calcem pervenire’ vgl. Erasmus, Adagia III, V, 35 (2435) (LB II, kol. 836; ASD II-5, p. 314-315).
    16 - 1 Koningen 10: 14-29.
    17 - ‘pyxis nautica’ (‘boussole’), een kistje waarin zich een compas bevond (Du Cange, Glossarium VI, p. 580). Zie ook 8A, n. 12.
    18 - Erasmus, Adagia I, I, 97 (97) (LB II, kol. 66-67; ASD II-1, p. 206-208).
    19 - Vergilius, Aeneis 3, 11.
    20 - Horatius, Ars poetica 464-466.
    21 - Lees: ‘eructantem’.
    22 - Plinius Minor, Epistulae 6, 6, 19-20.
    23 - Wie water dronk uit de ‘Clitorius fluvius’, een rivier, bron of meer in Arcadië, kreeg een afkeer van wijn (Ovidius, Metamorphoses 15, 322-328; Plinius Maior, Naturalis Historia 31, (13), 16). De Euripus, een zeeëngte tussen Chalcis en het vasteland van Boeotië, stond in de Oudheid bekend om zijn sterke, in alle richtingen wisselende stromingen.
    24 - ‘Canopus’, de helderste ster in het sterrenbeeld Argo.
    25 - Plinius Maior, Naturalis Historia 4, (12). 90. Vgl. H. Grotius, Parallelon rerumpublicarum liber tertius, cap. 21 (De re maritima), dl. II, p. 97: ‘Hi [antichtones] austrino axi proxima habitant et paribus nobiscum anni tempestatibus, sed non pariter fruuntur, positis contra vestigiis.’
    26 - In 580 vond bij de rivier de Sagra in het zuiden van Italië een veldslag plaats tussen de inwoners van Locri en Kroton. De laatsten verloren, ofschoon zij ver in de meerderheid waren. Vgl. Cicero, De natura deorum 2, 6 en 3, 13 (‘Nam de Sagra Graecorum etiam est volgare proverbium, qui quae affirmant certiora esse dicunt, quam illa quae apud Sagram’) en Erasmus, Adagia I, IX, 23 (823) (LB II, kol. 343; ASD II-2, p. 346, met een verwijzing naar Strabo, Geographia 6, 1, 10 (C 261)).
    27 - Vgl. Cicero, In Catilinam 1, 1: ‘Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?’