eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3. [1597]. Aan Joh. Meursius1.

    Salutem tibi mi Meursi mitto. Et mehercle, aut valde ego animi fallor, aut maiore iam te iure absentem salute impertio, quam nuper praesentem. Impertio enim iam te re quam habeo, tunc qua carebam. Gaudeo itaque mihi super hoc dono, quod mihi tanquam postliminio a Deo Optimo Maximo obtigit, tu gratulare, et iam scio, hoc facis: Nota enim mihi animi tui in me benevolentia, quam et literae tuae redolent, et ipsae illae Theodoreticae Lectiones2, dum eas facis iudicii mei. De quibus quid dicam? verant, aut saltem mihi verant. Et in priore quidem mendum levius, in altera vero gravius, unde etiam factum est ut non statim coniecturam probaverim: veniebat enim mihi in mentem legere me aliquando in Hesychio3-ni fallor-λειμῶνας praeter vulgatam significationem etiam ϑάλασσαν designare, ex quo loco nescio quid nugabar. Postea tamen me frustra esse comperi, et desiderare hunc Theodoreti locum opiferam coniecturae tuae manum, et eam esse genuinam hic lectionem. Quare pedibus eo in tuam sententiam. Facerem identidem aliquot mea tuae censurae, sed die Lunae Lugdunum cogito. Dabitur tum, ut spero, στόμα πρὸς στόμα λαλεῖν: Nunc Have.

    Tuus
    Hugeianus Grotius.

    4

    Adres: Unice amico Iano Meursio in magna spe et re iuveni. In den IJserman op de Breestraat tot Leyden. Per amy.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leipzig, cod. 0355 f. 205. Gedr. Meursii Opera XI p. 650. Voor dateering zie bij no. 1.
    2 - In Meursius' Opera komen zulke lectiones niet voor. Het zijn dus blijkbaar handschriftelijke aanteekeningen.
    3 - Hes. in voce λειμών, αὐλών ϑάλασσα.