Accepi literas tuas, mi Meursi, et vixdum accepi, quum iam respondeo. Sed ante omnia hoc tibi, et tuo meoque Eizoni2 volo notum, fratrem cum Texera3 reversum, qui ob temporis defectum nulli eum potuerat commendare. En Carmen Verberio tuo4, quem iam nosti, quasi nuptiale, quod hic ex tempore, et tempori
9
adscribo. Paroedia est Catulli5 quam Verberius aliis eiusdem Carminis paroediis (nam editionem iam dudum parat) poterit, si lubet, adiungere. Maritus iste, quem videtis, hospites, Ait fuisse pessimus tenebrio. Neque ullius furentis impetum manus Nequisse praeterire, seu rapaciter Opus foret movere, sive caedere. Et hoc negat relicta saepe Lipsii Negare scripta, sive, Scaliger, tua, Tuosque, Dousa, sive Delrii libros, Tuosque, Popma, sive Meursii libros, Cui ille post maritus antea fuit Quasi sodalis, illiusque nomine Loquace saepe stigma subdidit sono. Groti pusille, visque magna Meursii, Tibi haec fuisse, et esse cognitissima, Ait maritus, ultima ex origine Tuo stetisse dicit in cubiculo, Tuoque vultui intulisse condylos, Et inde proh! quot impotente spiritu Genas ferisse, laeva, sive dextera Repruriisset, aut utrumque amiculus Simul misellus incidisset in manum. Neque ulla vota Verberalibus Diis Sibi esse facta, cum veniret Amsteli Ab ultimo hunc adusque Rapeburgium. Sed haec prius fuere, nunc reconditus Sedet quiete, seque dedicat tibi Puella sordida, et puella sordidi.Vide et ride cum Tiarda, quicum vale. Velim iudicium de his versibus meis tuum cito rescribas.
T.
H. Grotius.
Inscriptio erat: Iohanni Meursio literarum Imperatori, Lycophronico, Theocritico, Macrobiano, Arnobiano, Plautino, Pio, Felici, Invicto6.