Accepi, amicorum optime, literas tuas Imperiales. Laudas carmen2 supra
10
meritum nisi forte ob id meritum sit, quod hominem insulsissimum derideat; hominem perfidum. O scelus centum Oceanis expiandum! Nihil melius in hac humana societate amicitia, nihil peius sublesta fide. Optime Manilius3: nihil ex semet natura creavit Pectore amicitiae maius.At ille, qui ore amicum simulavit, factis hostem etiam capitalem professus est, vivit et quidem securus vivit,
Nescius ultorem post caput esse Deum4.Crede, mi Meursi, non levis res est ita ludere de aliena fama. Sed sane ad laetiora nos convertamus,
Et ne relictis Musa procax iocis Caecae retractes munera Naeniae5.Capellae Februa residua ad te mitto. Rogo, ut, si vacat, antequam Typographo tradas, perlegas. Scio multa errata in distinctionibus, plurima prava scriptura. Perlegi ego, sed non omnia animadverti. Ita soleo; mea non nisi perfunctorie possum perlegere, ideoque pusilla multa visum meum fugiunt. Levabis te ipsum magna ex parte emendandi labore, qui alias difficilis futurus. Vale, et si Epithalamium6 tuum imprimetur - quamquam nolle te, sat scio - mitte exemplar, et scribe, quidnam intervos actum sit. Tiardam officiosissime saluta.
Tuae Imperatoriae Maiestatis
humillimus Capellanus.
Grotius.