eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    14

    17. 1600 Sept. 14. Aan J. Lipsius1.

    I. Lipsio literarum principi H. Grotius salutem.

    Occasionem ad te, Vir Clarissime, scribendi, quae rara ob Civiles hosce motus, oblatam non neglexi. Edideram hisce diebus Aratum2 cum triplici interpretatione, Ciceroniana, quam interpolavi, Caesaris Germanici, quae ex Manuscripto renovata, et Avieni additis variis Notis. Id opus ad te misi, ut iudicium tuum tu mihi vicissim, quem ego hac in re Iudicem agnosco Ordinarium. Si qua sunt, quae tu ad istos authores observaveris, ut soles ad omnes, mihi rogo transcribas, ut eo Emblemate ornentur δεύτεραι ϕροντίδες. Vidimus Panegyricum3 tuum ad Duces, et alterum Plinii paulo minus quam tuum, in quo tam varia, et te digna annotasse ab omnibus iudicaris, ut incredibile vobis, intolerabile nobis, suscites desiderium tui, cui pares non essemus, nisi nos reficeret aura Scaligerana. Sumus omnes tui quam studiosissimi, praesertim vero pater meus I. Grotius, qui te semper coluit, maximique fecit, et nunc quam officiosissime salutat. Vale, ut valeant literae, et nobis, ubi visum erit, rescribere ne dedigneris. XIIII. VIIbr. CIƆIƆC.

    Adres: Clarissimo Amplissimo Honoratissimoque viro Domino I. Lipsio Lovanii. De bode zijn loon.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Lips. 4. Gedr. Burman, Sylloge II p. 63. Beantw. door no. 18.
    2 - Syntagma Arateorum. 1600. (Rogge 376). Voor deze uitgave kreeg Grotius van de Staten van Holland een vereering van ƒ 300, 13 Sept. 1600.
    3 - Dissertatiuncula apud Principes: item C. Plini Panegyricus. 1600. Cf. Bibliographie Lipsienne le Série I p. 223 vv.