I.A. Th. Hugoni Grotio S.D.
Accepi tuas, amicissime Groti, Eid. IXbr. datas, breveis illas et Laconicas, ut vis, at mihi summe gratas. Gratias pro Falcenburgio habeo, cui in historia nostra honorifice beneficio tuo parentabitur. de Luca Fruterio, Iacobo Raevardo, Carolo Langio2, Laevino Torrentio, Ioanne Goropio, Victore Giselino, et Theodoro Pulmano idem cupio. item de Huberto Goltzio, qui quanquam Germanus tamen Brugis domicilium fixerat, et puto ibidem obiit. His ne graveris addere Franciscum Fabritium Marcoduranum scriptis in Terentium et Ciceronem mea sententia optime de rep. meritum, quem et puto in Belgio vestro alicubi degisse. Ioannem Secundum vestratem in Hispania obiisse scio, sed quo loco, et aetatis ac denique saeculi anno, hoc vero nescio. Haec ut per otium cures, rogo. si vero quaedam de ultimis vestris temporibus habes, sicuti iam ad te scripsi, haec si pro humanitate tua communicaveris, me beaveris. Iam enim annum praeteriti saeculi XXCVI attigi, et ulterius, si per occupationes licebit, progredi statui. Plura ab homine occupato, et alioqui tibi futuro molesto ne exspecta, meque semper, ut facis, ama. Lutetiae Paris. VIII Eid. Xbr. CIƆIƆCI.