eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    26. 1601 Nov. 13. Aan J.A. de Thou1.

    Iac. Aug. Thuano Hugo Grotius S.P.

    Nihil mihi gratius potuit obtingere, Praeses Illustrissime, quam si sereno vultu nugas meas susceperis: idque ita esse, cum diffidere causae iubeat conscientia tua ferme persuadet humanitas. Sperare non audeo, cum me noverim, nec desperare cum te noverim. Ne vero officio erga te, et Belgicam nostram deessem, quae de Gerardo Falckenburgio comperi ad te transcripsi. Noviomagum scripta produnt. Annum agebat quadragesimum, cum Steenvordiae in Aula Comitis Benthemii diem obiit, ibidem sepultus. Fatalis annus fuit, millesimus, quingentesimus, septuagesimus, octavus. Dies illi ultima, quae sexta Mensis Septembris. Plura scriberem, nisi tabellarius instaret, qui hoc ipso temporis momento ad vos cogitat.

    21

    Nunc Laconismum meum aequi consules, meque tuorum in numero habere dignaberis. Eidib. Novembribus Anni CIƆIƆCI.

    Adres: A Monseigneur Monseigneur le Président de Thou.

    Notes



    1 - Hs. Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 836 f. 80. Gedrukt Epistolae p. 2. Antwoord op no. 19. Beantw. door no. 27.