eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    15

    19. [1600 Dec.]. Van J.A. de Thou1.

    Accepi, amice Groti, doctrina ac iudicio supra aetatem ornatissime, Aratea tua, quae sicuti debeo, ut omnia tua et Capellam iam ante ad me missum, plurimi facio. nam his initiis quid non sperare de te possumus? habeo gratias, referrem si possem, sed quid ab homine in foro inter tricas versanti aliud expectes? qui resorbente negotiorum aestu praeter votum et animi sententiam a pueritia in altum abreptus cottidie naufragii periculum facit, et fatigato molestis contentionibus ingenio prorsus ad serias meditationes ac bonarum literarum studia hebescit. neque tamen infitias eo me literas olim delibuisse, sed nec tempus nec locus fuit, ut eas per otium plane degustarem, tantum ex pristino illo amore quod fomitis et igniculorum superfuit, id totum colendis hominibus literatis et rei literariae, quantum in me fuit, fervore et gratia apud principem et in rep. promovendae impensum est; cum vero inter haec bella civilia in castris et in principis comitatu essem, plusque a negotiis otii quam a curis laxamenti haberem, ut solatium privatim mihi pararem in praesenti nostrarum calamitatum spectaculo, res huius aevi scriptis mandare institeram2, quod opus sensim excrevit et ab anno XLV, hoc est in bello Germanico, in quo Paullus Iovius desiit, ad annum XXC tandem perductum est, ut minore, quam a Iovio factum sit, ornatu et elegantia, nam absit ut tenuitatis meae mihi conscius aliter sentiam, certe maiore fide et veritatis indagandae studio, quae mihi ubique pro Cynosura fuit, et quo factum, vereor, ut labor noster minus plerisque gratus, autori fortasse suo olim damnosus sit, et premi eum potius quam edi, ut sunt tempora, si non reip. saltem mea intersit. Cum nostris rebus etiam vestras ut coniunctissimas amplexus sum, itaque gratum feceris, si per eos, quos huiusmodi res curare scis, iuveris, praecipue ab anno XXCII, nam historiam nostram quando eo usque provectus sum, ad excessum Henrici IIIi persequi decrevi, ad quam res vestrae maxime pertinent, et chartarum etiam depictarum magnus in obsidionibus ac praeliis describendis usus erit; itaque per otium chartas huiusmodi et scripta si quae sunt huc facientia diligenter conqueri, inque librariorum, quibus pretium numerabitur, manus ut consignari cures, rogo; si qua alia in re tuis commodis inservire possum id sedulo facere paratus. velim et scire quo anno, mense, loco et aetatis anno Petrus Nannius, Gerartus Falcenburgius, Paullus Leopardus, Lucas Fruterius, Gul. Canterus, Hubertus Goltzius, Victor Giselinus, Theodorus Pulmanus ultimum vitae diem clauserint, nam eorum elogia inserere animus est, ut quorum vita nullam in historia fere partem facit, ex mortis tempore honorificae ipsorum mentionis faciendae capiatur occasio. De Carmine epithalamico tuo paene oblitus eram, quod serius accepi, quam ut ad illud in tempore respondere potuerim, et post Scaligerum sententiam meam promere temerarium videbatur; itaque sic tibi persuade, me tua omnia et demirari et summo in pretio habere, sicque existimare carmen illud inter pauca, quae fortasse ad honestandas has illustres nuptias edentur futurum. Ioanni Meursio ut meo nomine salutem impertias rogo, Vulcanio item cui et de Procopio3 velli aurem cupio. Vale. mi Groti et fruere otio literario quod mihi alienae a Musis occupationes invident.

    Notes



    1 - Minuut Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 706 f. 51. Antw. op no. 8 en 15; Beantwoord door no. 20, waaruit datum blijkt, no. 22, 24, 26.
    2 - De bekende Historiae sui temporis.
    3 - Vulcanius was voornemens een vertaling van Procopius uit te geven, maar het is zoover niet gekomen, ofschoon, hij er 1607 nagenoeg mede gereed was. Zie Molhuysen, Bronnen I p. 174.