Amicitia tua, Clarissime Faber, nihil mihi optatius, nihil iucundius unquam potest contingere. Suadet tua eruditio, tui mores, et communium studiorum sacra, quibus felicissime operatus es. Et magnus Princeps, quem ego colo, tu doces et Chiron es isti Achilli. Nec vana posco; spem mihi fecere Palleti2 literae, ex quibus disco te meas esse aliquid putare nugas3, quod fieri vix posse arbitror, cum iudicii tui acumen considero, nisi glaucomam (pace tua dixerim) Lyncei oculis obiecisset affectus. Credimus? an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt?4
23
Et o utinam de Tragoedia etiam tuam accepissem sententiam! Certe aut lucrifecissem amicitiae iure censoriam notam, aut illud audissem: Aeneae magni dextra cadis5. At nunc omnia cum sperem, nihil non timeo; et turbat me nupera ista procella et Aeoli rabies atque Neptuni, quibus literas nonnullas periisse intelligo; ut in illis vestrae, Dii avertant. Oro igitur per venerabile nostrum utrique numen et dona Musarum, ne me diutius fluctuare sinas, spemque metumque inter dubium6. Si bene novi tuum ingenium et humanitatem morum, simul et literaturae nomen, grave non erit tribus verbis perscribere, Multum tibi an parum displicuerit cothurnus ille noster, et sacrum syrma: quo vultu orchestram Princeps inspexerit, steteritne recto talo Tragoedia, applauseritne cavea spectatorum, et quae huc pertinent. Si rescribere dignaberis, per eos curabuntur optime literae, qui in comitatu sunt D. Buzanvallii7, quem ad nos iterum legari audio. Scripsissem ad Excellentissimum Principem, ad D. Palletium et alios: sed tempus non patitur. Festinato enim opus est. Hunc a me plurimum salutes velim; illi me meaque commendes. Vale, Vir Amplissime, et me ama. Hagae Comitatensi, XII. Kal. Mart. An. CIƆIƆCII.