Discessum meum proximo die Martis futurum nolo te ignorare Vir Clarissime ut litteras tuas crastino die tradendas mihi cures. Hinc Lutetiam in Angliam paulo spirante divini numinis aura, deflexurus2, Lutetia recta in solum natale tendo,
106
nullum non officii genus his et omnibus locis offero, polliceor, qui tibi maiora amorique tuo iure debeo quam ut praestare unquam possim, nisi animum spectas qui tibi magis magisque illigari cupit, nec unquam ingenuitatis tuae, singularis doctrinae atque virtutis immemor esse potest. Vale ab eo qui est et qui erit εἰς τοὺς αἰώναςTui observantissimus
A.E.J. De Vigier.
Lugd. Bat. 2. Cal. Aprilis 1608.
Si fieri possit, quod vix polliceri audeo, propter societatem eorum quibus me itineris comitem do, tui invisendi gratia in Hagam deflectam: Interim moneo D. Paletum3 podagra gravissime afflictum esse hoc tempore. Spero illum iucundissima tui recordatione et commemoratione maxime sublevatum iri.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius Advocat fiscal en la Court D'Hollande demurant onder tvoorhout tegen over Mijn heer Bernevelt4. Loont den boode.