S[alutem] p[lurimam dico].
Grotium cur amarem, erat causa non simplex. Patrem noveram olim in Academia Batavum.2 Videbam filium patrissantem, imo, quod utrique votivum est, pr(ae)ire patrem. Pro eo ergo quo sum animo in amicorum prolem, in litera(s) et virtutem, non potui quin tacita observareris a me dignatione; nec id solum, etiam affectum meum prodii, impatientem latere diutius, ad d[ominos] Vulcanium,3 Bertium,4 Scriverium,5 Tibi id adeo pretium magni, ut dignatus luxuriare in laudes meas toto divinorum carminum segete.6 Quid ni enim sic voces, quos nemo scribat nisi Musis et Gratiis, etiam7 et Pallade et Mercurio praeeuntibus. Eo munere quam me tibi addixeris, quid aut cur dicam? Res ipsa loquitur. Doleo solum nihil esse in me quo huic tuo beneficio, ut cum Plauto loquar, redhostiam.8 Quod unum possum, dedo tibi dedicoque in solidum hanc animam, hunc animum: quem sane inter cultores tuos si admiseris, dabo operam experiaris hominem non omnino ingratum quique in hoc suo exilio, vix pristini nominis umbra, vero tamen pretio aestimet dona benevolentium. Et id tibi, mi Groti, sufficiat, dum Fortuna novercalem remota vultum rotam suam vertet; quodsi ante defungar, at dole potius quam querare meam vicem, qui quaesita omni occasione exolvendi non dico sed testandi debitum, eam non inveni. Id facies spero, neque enim possit aliter tam bene natus, tam bene educatus proximusque eis qui me beneficiis suis ita circumcingunt ut oculos attolere non audeam aut vocem: Scaligerum puto ac Dousam, quorum heic lectissimis suis versibus et Latina
24
et nostrate lingua scriptis me honestiorem reddere nunquam intermittit,9 quamvis silentem; iste ab alto illo diorum fastigio ac dignitatis mea causa descendit ad aerumnam plus quam Herculeam, concinnandi indices in Inscriptiones.10 Haec beneficia intererat seculi sciri omnibus toto orbe. Id ego cum nequeam, vos quos meliore aspectu dignatum est caelum, facite vel exempli causa.Sed iam abrumpo cum voto meus maneas perpetuo, ut ego tuus. Scribendi ad me occasio certissima est, si committantur literae Amsterodami Johanni Commelino.11
Tuus omni studio atque observantia,
Gruterus.
Francfurti, extemplo tertio ante Pascha die 1602.12
Habes hic Martialem nostrum,13 quem censurae tuae subiicio.
Adres: Clarissimo praestantissimoque domino Hugoni Grotio, i[uris]c[onsulto] et philologo et poetae non e multis, ut et amico.