eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    39

    47. 1604 Jan. 6. Aan D. Heinsius1.

    Danieli Heinsio Hugo Grotius S.

    Merito tibi irascor, quod tam pertinaciter nuper me fugeris: nec ignosco, nisi culpa emendetur. Ut scias igitur et paenitentiae et veniae locum esse cito te, ut coram causam dicas, cui uterque vacare iam possumus, dum auditoria quiescunt, et friget forum. Sin veniendi copiam eiuras, adero ipse iniuriae meae exsecutor. Vide tibi caveas ab illis hominibus, qui bilem habent, etiam quam venditent. En tibi Iunghermanni2, ut arbitror, literas, quas accepi cum eiusdem ad me, et Lingelshemianis. Salutem tibi ab illis asscriptam nuntiare paene supervacuum est, cum mea possis contentus esse: nisi melius fidis illorum voluntati, quos nunquam offenderis. Longi Poemenica3 nescio an audeam a te poscere, ne forte putes eo beneficio redemturum te offensiones meas. Sed heus tu, Iunghermannum illum suaviter decepisti4: Soles nonnunquam mihi homini misero sine metu talionis in libris tuis magnitudine praeconiorum illudere. Ille quod arbitratur credo te familiaritatis consortio non minus mihi eruditionis, quam laudis affricasse, titulum unum ex illis quem mihi cum nugari libet perquam odiosus laudator imponis, ita adscripsit, quasi perpetuum Epitheton esset, aut gentilitium aliquod cognomen. Denique tu me facis omnia, cui multum debebo si posthac sodalis et congerronis tui εὐτέλειαν non contempseris. VI. Ian. Anni CIƆIƆCIV. Hagae Comitatensi.

    Adres: E. Erntfeste Wijse Welgeleerde heere Daniel de Heins Professeur van beyde de talen inde Universiteyt tot Leyden. In de huysinghe van Raphelengh opde Breestraet. Loont den Bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 393.
    2 - Gottfried Jungermann, philoloog, kwam 1604 naar Heidelberg en nam het volgende jaar de wetenschappelijke leiding van de boekdrukkersfirma Wechel te Hanau op zich.
    3 - In 1605 kwam een editie van Longus' Pastoralia, door Jungermann bewerkt, uit. Blijkbaar heeft Grotius den tekst noodig gehad in verband met Jungermann's brief.
    4 - Zie no. 48.