eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    48. 1604 Jan. 25. Aan G. Jungermann1.

    Quam mihi gratum fuit officium tuum in principem poetarum Orphea2, aut si quis alius haud dissimili laude nomen eius meruit, abs te, iuvenis eruditissime, praestitum, tam mihi molestum est, iudicium tuum amicos meos circumvenisse. Nam illi dum me pro studio suo ornare satagunt, amore sese, testimonio alios fallunt, et mihi graves sunt, cui propter eiusmodi praeconia a te tuique similibus per literas invitato, aut non respondendum, aut erubescendum est. In me nihil admirandum nisi forte, quod tota viginti annorum aetate, multis doctorum commerciis tam parum profecerim. Sed ut scis pueritiam otia, iuventutem negotia consumunt, semperque nihil aut aliud agendo tempora pereunt discendi. Vos

    40

    quidem felices, quibus literis vere humanioribus hoc totum, quod vivitis, imputatur: nos et deliciae illae fugiunt et tot insuper taediis affectos interiungendi apud meliora, facultas plerumque, semper animi alacritas deficit. At tibi, Iungermanne amicissime, pro isto munere obligatus semper manebo, nec enim - fatebor ingenue - rationem ullam invenio, qua tecum faciam paria. Nunquam dispungemus, tuum semper nomen in expensi tabulis, meum in accepti erit. Ista, si vis, lege foedus inire possumus, aliter non licet. De Longo nunc quidem nihil, quia liber ad manus non est: nisi quod περὶ τοῦ μέλιτος μαινομένου - nam et sic ni fallor, vocant - probanda omnino videtur Rhodomanni Ponticum interpretantis sententia3. De palustribus Nymphis4 - id enim sonat vox Graeca - non item videtur consentaneum, neque hoc nomine ullae apud Veteres celebrantur. Quanquam et esse video, qui ἕλος interpretentur χεῖλος ποταμοῦ, quod si hic recipiatur posse Naiadas intelligi. Caeterum Eleatidas Divas legisse memini, quanquam locus non succurrit. Expectabimus festivissime auctoris librum ab ingenio tuo meliorem. Salve plurimum meo et Heinsii nomine. Hagae Comitatensi. Anno CIƆIƆCIV. VIII Kal. Febr.

    Notes



    1 - Afschrift Kon. Bibl. Kopenhagen. Gedrukt Reifferscheid, Quellen I p. 691.
    2 - In het naschrift op de ‘Sacra’ van 1601 deelt Grotius een en ander mede over zijn plannen betreffende toekomstige uitgaven; eerst noemt hij enkele theologische, dan een groot aantal juridische; ‘ad humaniores literas quod attinet, paratae sunt ad Orphicos hymnos, quos Onomacrito Tatianus videtur asscribere, Notae ....’ Blijkbaar heeft Jungermann hem hiervoor materiaal, dat hij beschikbaar had, gezonden. Cf. ook no. 49.
    3 - Longus, Pastoralia I, 12. Zie de editie van Jungermann (1605) p. 201, 202: ‘Scias et τὸν ϑεῖον Grotium adprobare Cl. Rhodomani, Ponticum interpretantis illud μέλι μαινόμενον, sententiam’.
    4 - Longus, Past. III, 15; ed. Jungermann p. 227.