Amplissimo consiliario domino d. Georgio Michaeli Lingelshemio Hugo Grotius S.
Binis iam literis, amplissime domine, mei curam testatus es; interea credo tu totidem a me receperis. Sed posteriores tuae propriam postulant responsionem: et primum gratum, quod de rebus meis tam amice, tam diligenter inquiris. Ego quidem paene totus in foro sum. Nec te misereat mei: occaluit iam animus ad illa inamoena et aspera. Est etiam in his artibus usus sapientiae sentio et literarum, ignotus plerisque: sed hoc magis elucescit, etsi adhibenda est dissimulatio, quia non idem nobis quod Gallis licet. Hoc vere testari possum, qui apud nos advocationibus florent, usu forensi nonnullas, veris priscae eloquentiae laudibus praestare neminem: quae certe cur non item ut caeterae disciplinae in hoc saeculum revocari possit et debeat, ratio nulla est. Nam quod hodie plerique docendum aiunt non movendum iudicem, patrocinium est ignaviae. Nec si istam ordiendi finiendique ambitionem - ut ita loquar -, quae apud Romanos fuit, Athenarum exemplo reiecimus, iccirco dicendi omne artificium cessat. Nostrae est desidiae culpa, quod dum immatura omnes studia in usum propellimus, summa adiumenta et decora, sanam dictionem, vim agendi atque pronunciandi nunquam consequemur. Prius haec discere piget: ubi negotiis nostris atque alienis obruimur, etsi maxime velimus, non vacat. Ego igitur et cum in causis versor - affluunt autem non paucae et satis illustres - et ubi quid otii est, exercitando me, quantum licet, operam do, ne censear ex plebe rabularum. Reliquum si quid est horarum historiae2 scribendae impendo, quam nunc fere ab
41
initiis nostrorum motuum ad haec infelicissima tempora pertexui. Sed priora breviter et cum enarratione consiliorum duobus libris complexus, ab anno octuagesimo octavo, quo praefectura principis Mauritii coepit, res gestas fusius exordior. Utrique sua ratio est. Nam priora illa secretas fere per artes, et conspirationibus populorum, iterumque seditionibus gerebantur, et nunc plerosque, de quibus ibi dicendum est, mors sua invidiae et offensionibus subtraxit. Sub Mauritio quae palam gesta curam maiorem, caetera silentium exigunt. Nam interiora praesentis reipublicae aperire, cum difficile fuerit, tum publice et privatim periculosum. Totum hoc opus brevi prodibit: nec ante iuveniles nugas, aut si ita vocari debent, poemata publicabo, quam historiae editione gravitatem studiis meis defenderim. Panegyricus ille3 neque tanti est, ut vulgari debeat, neque ea nactus est tempora quae spe praesumpseram. Nam memineris, credo, argumenti. At illa nobis insula hodie natat et fluctuat: reque ipsa docemur, haud tantum sexum sequiorem alteri cedere, quantum umbraticae eruditionis ingenium ab indole rebus exercita consiliorum fortitudine vincitur. De Parallelis4 etiam differemus. Mitto ad te Epithalamia duo5, alterum nostri praesidis, Kinschottii alterum, qui nuptiis non diu supervixit, utrumque ipsorum precibus et honori datum, ne me putes a Musis omnino desciscere, quanquam certe iam dudum carmina sponte non scribo: eoque desuetudinis veni, ut vix amici, vix ego a me impetrem. Multum tibi pro Orphicis, quae per Iunghermannum curasti6, debeo. Vereor tamen, ut beneficio uti satis possim. Nam quae puer scripsi, edere indecorum, et emendare laboriosum est. Resalutat te legatus regius7 et dominus Dousa. Hagae Comitatensi Anno CIƆIƆCIIII. IIX Kal. Feb.