eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    79. 1606 Sept. 12. Aan D. Heinsius1.

    Male sit illi convivatori, qui me heri sobrium abire passus non est: ac praeterea maximo me bono fraudavit, conspectu tui. Idque eo magis dolet, quia quaerendi me laborem toties a te sumtum intelligo. Sed fatum hoc meum est, saepe tibi molestum esse. Nam et pro versibus meis2 scio non me magis ipsum, quam te esse sollicitum. Nihil forte opus erit aut emblemate aliquo - ut fieri solet - aut loci Typographiae expressione, ut frons sit quam simplicissima: et apud Gallos - nosti gentem - aliqua novitate commendabilis. quos facile patiar et auctoris nomen coniecturis destinare, nisi ad quos ipse scripturus sum. Sed de his omnibus tuum esto arbitrium: et re peracta monebis me ut transcurram. Comprimenda erunt exempla, donec nuptiarum dies advenerit: de quo necdum rescivi. Materterae3 tuae ita me commendari velim, ut simul excuses meam nuper festinationem. Baudium quoque gaudere iubeo dum licet: et in isto voluptatis interusurio nostrae vitae commoda delibare. Sed vereor ne brevi recidat in suum αἴϑ᾽ ὄϕελεν, nosti sequentia. Tu autem quam iucundissime vale. XII. Sept. CIƆIƆCVI. Hagae.

    Tuarum virtutum admirator
    H. Grotius.

    68

    Adres: E. Erntfeste zeer gheleerde wijse voorsyenighe Daniel de Heins Professeur in de Universiteyt tot Leyden. Loont de Bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 398. Beantwoord door no. 80.
    2 - Zie n. 4.
    3 - Zie p. 59 n. 6.