Vir Clarissime.
Pudet me et poenitet morae huius, quam praestare tamen non possum. Iam tandem Epithalamium2 tuum absolverunt operae: Quod ut ex me scires proximo Saturni die in via eram: sed occurrit ὡς ἀπὸ μηχανῆς qui iter meum sisteret Legati3 puer, qui domini sui adventum nunciabat: a quo codicem accepi regium nostri Maximi4. Dolerem vehementius si in mora periculum esse scirem, sed cum interea literas tuas non viderim, melius spero. Venies cum licebit, curavi enim colligi exemplaria ὠς μάλιστα πρέπον et decenter componi: si quid restet, a te fiet cum praesens fueris, nisi forte et hic usui tibi mea possit esse opera. Quod tamen non spero: nec enim officiosus esse malo, quam conspectu tuo frui. Veni quaeso, sed hac lege, ut una simus, nec cuiquam in prandio addicas
Γευσόμενος τεύτλων τε ϰαὶ Ἡσιόδου μαλαχάωνQuid praeterea expectas; malos versus tibi dedi, ut meliores tuos accipiam, sed παρὼν παρόντας. Audivi quaedam e Gallia quae utriusque nostrum interest ut scias. Vel hoc te moveat. Baudius noster felix est, sed ἐϕ᾽ ἡμέρᾳ, quod morituri solent, nec malum suum videt, sed expectat. Vale Clarissime domine, et me ama, Lugd. Bat. XXIIII Sept. CIƆIƆCVI.
Vestrae dignitatis observantiss.
Daniel Heinsius.
Adres: E. erntfeste, hoochgheleerde, zeer voorsienighe heer Mijn heer Hugo de Groote, advocaet te hove, woonende over den advocaet Barnevelt, ten huyse van den Raetsheer Conynck. In de Speystraet5, Cito Cito. Den bode zijn loon.