eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    81. [1606 einde Sept.]. Aan D. Heinsius1.

    Clarissime Domine.

    Hunc qui ad te venit duplici tibi nomine commendatum volo: et quod apud suos in aliqua dignitate est, et quod mihi olim Lugduni studiorum commilitio iunctus nunquam exinde desiit amicitiae foedus fovere. Nomen est Eitzoni

    69

    Tiardae2, tibi, ut puto, non inauditum. Ipse omnium elegantiarum studiosus, et quod reipsa magis experieris οὐ τῶν τυχόντων. Fac quaeso ut videat meam gratiam apud te aliquid valere: quae mea maxima iactatio est. De caeteris, quae pro nimia tua humanitate curanda susceperas, proxime, ut puto, aut per literas, aut quod multo mavelim, adventu tuo intelligam. Et utinam illum3 una adducas qui nunc, ut tu scribebas, in diem gaudet. Ostendam tibi, si velis, quanto ego rectius legem Ascraeae frugalitatis4 observem.

    Tui ingenii admirator
    H. Grotius.

    Adres: Clarissimo Eruditissimoque D. Danieli Heinsio Graecarum Literarum et Poeseos Professori Lugduni Batavorum.

    In marg. is genoteerd: ‘1606. V. epist. postr. Kal. Sext.’ Waarschijnlijk is bedoeld postr. Kal. Oct. (no. 84).

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 398. Antwoord op no. 80, waaruit de datum ongeveer valt te bepalen.
    2 - Zie p. 8 n. 2.
    3 - Baudius, zie no. 80.
    4 - Ascraeus is Hesiodus; toespeling op Ἡσιόδου μαλαχάων in no. 80.