eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    89. 1606 Dec. 18. Van G.M. Lingelsheim1.

    Clarissimo Viro, Dno. Hugoni Grotio, Iurisconsulto et in suprema Curia Advocato, Domino suo colendo S.

    Non ego totus inflammer ad faces, quas ingeris amori meo in te, literis Gratiarum plenis? Affectum meum verba non sequuntur, nec vero ulla exprimant. Triumpho in hoc mutuo tuo amore, tantum nolim te nimium tenuitatem meam extollere, quum nihil in me sit praedicatione tua dignum; vicissim tamen scio, quem ego amem, et admirer merito. Sed quae haec tua insolita benignitas? qui etiam ferre potueris supinam negligentiam meam. Dicam quod res est. quum stupendum illud opus Scaligeri ad manus meas pervenisset primum, ita avide oculos in omnes partes coniiciebam, ut nescirem propemodum, quomodo capere possem expetitum tamdiu thesaurum. Video ibi Baudium, Heinsium, miror Grotium meum non comparere, credo cohaesisse paginas illas adversas in quibus tuum nomen erat, ut saepe fit libris nondum colligatis et recentibus e mercatorum sarcinis. Transvolo ad alia, ut quidquid sit, quod ex libro illo sperare possim, primo intuitu cognoscam. supervenit amicus et thesaurum illum mihi eripit. Post, necdum reddito mihi libro, ad te literulas do, et exprobro, quod factum nolim. Literis autem iam dimissis recipio librum, et mihi ipsi vix credo, et foedum errorem agnosco, neque tamen literas revocare fas. Bonum factum, quod tu tamen minime offensus, etiam ansam arripuisti bene mihi faciendi, et admirabilis carminis2 in argumento mihi incundissimo gratiam fecisti. Ac tu scias operam te non perdidisse, Princeps meus Elector sibi servandum et in Bibliotheca sua privata3 collocandum sumpsit; tum ob auctorem, cuius laudes ipsi decantatae, tum ob affinem suum, cuius gloria, a vatum optimo, ibi praedicatur. Tibi gratiam habeo, et mitto vicissim, quod eiusdem argumenti, non fili, Lutetia ad me missum, si forte necdum ad vos perlatum. Maximo etiam gaudio fuit, intelligere te in Historia scribenda pergere, ad quam tu unus omnium, cum Thuano, instructissimus accedis. O si prodeat alterum opus tuum, quod iam absolutum dicis. diu est, quod ego amicique id impatienter exspectamus.

    Audio Romae editum a Scioppio nescio quid in divinum Scaligerum4, quam-

    76

    vis Seraphinus Cardinalis5 multum rogasset, ut premeretur infame scriptum. eadem canicula Casaubonum allatrat. In Thuanum quoque ausus fuerat, sed auctoritate Perronii Cardinalis6 id suppressum. Qui potest nebulo ille evidentius ostendere, se virtuti bellum indixisse, quum in lumina illa coelestia blasphemus est? sed quis vetet canes et Lunam allatrare? munda tamen tantum quaerunt canes isti, quae inquinent. Sed quam aeternis stigmatibus inurit ϑαυμάσιος ille heros alastoras illos, et pestes literarum? Indignor apud nos quoque reperiri, qui malint aemulari improbos, quam agnoscere merita; sed bene est, quod vix unus et alter. Caeteri boni doctique nobiscum optime de literis meritum virum piis et faustis votis prosequuntur. et gratias immortales agunt, pro tot praeclaris ac reconditis inventis, quae miraculum illud naturae tam larga manu pandit et spargit. Ei per occasionem salutem obsequiosam a me dicito: nisi argumento aliquo dato, non audeo inanibus tanti viri cogitationes interrumpere. Tu vive, valeque et nos amare perge, pectus candidissimum, carissimumque. Gruterus plurimam salutem tibi dicit. credo iam Tacitum eius ad te pervenisse; indignor non characterum quoque mundiciem utili labori accessisse. Salve iterum, vir clarissime. Heidelberga 18. Dec. 1606.

    T. omni studio et officio
    Georg. Michael Lingelshemius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae ex bibl. Meelii p. 4; Reifferscheid, Quellen I p. 654. Antwoord op no. 86.
    2 - Het Epithalamium Philippi Guilielmi, zie p. 67 n. 4.
    3 - Ik had gehoopt het exemplaar in de Palatina te Rome (in de Bibliotheca Vaticana) te vinden, maar het is daar niet.
    4 - Gasp. Scioppii Scaliger hypobolimaeus. Mainz 1607. Zie over den auteur en zijn aanvallen op Scaliger, Casaubonus, De Thou de literatuur bij Reifferscheid l.l. p. 698, 699.
    5 - Kardinaal Serafin, in 1604 als zoodanig benoemd,
    6 - Jacques Davry Duperron, Aartsbisschop van Sens, tegelijk met Serafin tot kardinaal benoemd; hij is ook als diplomaat bekend. Zie zijn Ambassades et Négotiations, 1629, waarin o.a. twee brieven aan Serafin (p. 233 en 236), die over deze benoeming handelen.