72
Quod ad me scribis, vir amplissime, id ego maximum beneficium interpretor, haud secus quam debeo, sive me, sive occupationes tuas respicio. Quod autem eo facto memoriam apud me tui resuscitandam iudicasti, recti consules, si errasse te dicam. Crede mihi, hoc est homini Batavo, et, quod gloriari possum, amico, fuisse illam semper tam pervigilem, ut suscitabulo non egeret. Obliviosus sum, et infirmitatem meam quotidie experior. Sed bona sua nemo facile obliviscitur. Nunquam non meminit aut nobilis, unde natus sit, aut dives, quantum possideat, aut honoratus, quantum polleat, aut sapiens, quantum sciat. Tua amicitia census mei paginam primam facit. Eius si possem non meminisse, nihil mihi meminisse dulce sit. Ego si dubitare possem, an mei meminisses - quod sane nec feci, nec facturus sum unquam, non ullo meo merito, sed tuae humanitati confisus,-contra eam diffidentiam multas ob res literis tuis confirmarer. Primum scriptionis moram excusas vir talis, a quo magnum fuerat veniam impetrasse, quod tibi literis molesti esse non desinimus. Gratularis de historico munere: quod quidem eo est honorificentius, quia is tu ea, qui inter paucos eius muneris dignitatem probe nosti. Sed si me bene novi, misereri potius mei debueras, qui tum demum sapere mihi videor, cum quam sim tanto oneri impar, bona fide agnosco. Aggressus tamen sum, quid enim negarem patriae vocanti? et magnam partem confeci. Ita enim ego arbitror, magnam esse partem historici muneris, exutis partibus animum praestare liberum, nec ingerenti se vero deesse, et ipsum, si lateat, velle inquirere. Sed profecto quoties quae desunt caetera considero, peritiam, facundiam et illas fulminatrices sententias, tum vero una in re felix mihi esse videor, quod tandem, sed tamen tandem, famam et iudicia publica revereri didicerim. Experior, amicorum oculi et dies quantum possint. De Parallelis2 quid dicam, nisi quod tam tu non videre ista debuisti, quam ego non scribere. ἀλλὰ τὰ μὲν προτέτυχϑαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ3. De rebus Indicis opusculum4 perfectum est: sed nescio, an ita ut scriptum est prodire debeat, an ea duntaxat, quae ad universum ius belli et praedae pertinent; multi quidem veterum et recentum id argumentum tractarunt. Sed puto, posse aliquid novae lucis accedere ex certo docendi ordine, iurisque divini et humani cum philosophiae dictatis commodo temperamento. Verum est, quod in epistola tua mirari satis non potui: dicere te, in illustrissimo viri incomparabilis opere - scis Eusebium5 intelligi - nullos a me versus comparere. Non dicam, ut rectius inspicias, quia metuo tales censores: sed si tamen inspexeris, invenies epigrammata duo6, quibus Grotii nomen praescriptum est. Ac ne me in posterum ita foro mancipatum putes, ut non malim versus malos scribere quam nullos, carmen tibi mitto, quo novam Nassoviae domus cum Borbonna necessitudinem7 prosecutus
73
sum. Unum tamen fatebor, ex quo pigritiam meam intelligas, me a multo tempore non nisi iussum ad Musas accedere. Grutero, viro maximo, pro misso Tacito8 gratias ago: quia non tantum dono me honestat, sed donando admonet, qua lectione plurimum proficere possim. Tamen is liber, nescio quo malo fato, ad manus meas nondum pervenit: fugit puto Tacitus infelicem imitatorem. At tu vale, vir spectatissime, quique es, esse velis. Ego sum eroque, cultor nominis dignitatisque tuae perpetuusCIƆIƆCVI. Cal. Nov.
H. Grotius.