Quando tu, Hugo Magne, bona patria, famam existimationemque maiorum, quod in te est, virtute et factis illustras tuis, tum gloriosae vocis confisus munimine, laborantium spem, vitam, salutem atque incolumitatem defendis: nec minus consilio, doctrina, fide ac solertia iudicii provides humano generi, quam qui corpora bello obiectant, pulchramque petunt per vulnera mortem2; ob eam rem Dominico Baudioque videtur, recte et ordine facturum te si isthic, ubi es, manere potius in animum induxeris, quam huc venire ut loces vacivas aedes aurium3 explodendo professori, nisi aliud placet maiestati Grotianae, et optimo virorum Mylio heroi, quorum decretis intercedere nec fas nec pium esse censeo. Sed satis est formularum et carminum, nunc mea sponte tecum loquar. Quorsum enim in viam te des, ἢ ἱνὰ ὕβριν ἴδῃς Ἀγαμέμνονος Ἀτρείδαο4. Aut, si mavis, Metio Suffecio?5 Sed scin, quid te velim? ut recta eas ad aedes ubi Backerus Bankemii gener elegit domicilium, illic eius ὁμόγαμβρος noster Syndicus Nicolaus Zeistius6 divertitur: eum rogato meis verbis, ut quam primum velit conscribere egregium illud instrumentum7, cuius beneficio perveniam ad periculum exsibilationis: id protinus huc transmittendum curato. Satis pol pro imperio tecum loquor. sed hanc mihi fiduciam largitur indolis tuae γενναῖον ἦϑος εἰς ἄϰρον. Vale, et ὁμοσιπύοις, ϰατὰ τὸν Χαρώνδαν, ἢ ὁμοϰάπνοις, ϰατὰ τὸν Ἐπιμενίδην τὸν Κρῆτα8, plurimam salutem meo nomine nunciato. Scribebam A.D. VIII April. CIƆIƆCV.