S.P. Clarissime Groti.
Munus diu promissum Scriverii nostri mitto tibi: Vegetium2 dico, quem nuper ab autore accepi, qui officiosam salutem addebat. Tu aequi, ut spero, bonique consules, et lentitudinem3, vitium τῷ ἀνδρὶ ἐϰείνῳ σύμϕυτον, ipsi beneficio condonabis. Sed vide quam nunquam non molestus sim tibi. Nuper cum Hagae essem, Bredio4 nostro has oratiunculas nostras missurum me receperam, eas visum fuit addere Vegetio, quas si hodie mittere illi dignatus fueris, rem longe mihi gratissimam praestabis. Poterit et excusatio addi, nisi grave sit, quod serius id fecerim. Velim scire, an aliquid in obitum illius herois ἀναμϕισβητήτου5 scripseris, cui victoriae suae superstiti esse non licuit: Nos certe non admodum ab eo alieni sumus. Vale Clarissime et amicissime vir. Lugd. Bat. IV Iunii MDCVII.
T.D. observantissimus
Daniel Heinsius.
Adres: E. hoochgeleerden ende voorsienighe Mr. Hugo de Groot, advocaet te hove, wonende over den advocaet van het landt in de Speystraet in S'gravenhaeghe. Den bode zijn loon.