95
Nisi me plurimis iam olim beneficiis devinxisses, potueras hoc postremo beneficio tuum facere, cum mihi eius viri, quem merito admiror, gratiam conciliasti. Hippolytum2 vestrum dico, cui profecto ut privatim viventi magnum per literas nomen, ita, etiamsi ista laude destitueretur, ob singularem in publicis rebus tractandis peritiam, plurima gloria debebatur, quanto nunc magis, cum utrumque decus tam feliciter coniunxit, inter infrequentia admodum nostri saeculi exempla suspiciendus est. Unum mihi dolet, quod, non quoties volo mihi frui illo licet, quia et illi res nostrae publicae parum otii relinquunt ad excipiendas salutationes et mihi quoque non satis temporis suppetit ad ea officia, quae alioqui praesto libentissime, praesertim ex quo mihi Hollandiae et Zelandiae Ordines fisci sui patrocinium3 iniunxerunt, quod cum per se semper laboriosum est, tum imprimis suscepti muneris initio assiduam quandam diligentiam requirit. Et ipse quidem Hippolytus, ut est iudex aequus et facilis, non gravatim mihi hanc veniam dabit, ego vero etiam ea tempora, quibus ab ipso abesse cogor, non desinam ipsi accepto ferre, utpote quae ille patriae nostrae impendat, quae nunc sane, si unquam, fidelibus consiliis indiget. Quoties vero una esse nobis licet, pars sermonum magna in tui memoria absumitur: amicitiam tuam iactamus certatim, in qua ego contentione ita sum ambitiosus, ut iis etiam, qui et dignitate et rebus omnibus longe antestant, hac una in re ut cedam non facile inducar. Exspectas forte, ut rumusculorum aliquid aspergam, neque sane immerito, cum iam Batavi toti mundo fabula facti simus4. Sed sine dubio ex eorum literis, qui ista propius noverunt, intellexeris, nos iam in spem adventus Spinulae5 et legatorum arrectos esse, qui si nobis citra ullam exceptionem id largiuntur, cuius nos causa bellum gerere hactenus profitemur, solidam scilicet libertatem, in caeteris, quae ad cautiones pacis, item quae ad commercia attinent, non tantum videtur fore difficultatis, quin convenire possit inter partes utrinque belli fessas et opum exhaustas. Sed multum metuo, ne illi nos exspectatione pacis per longas inducias lactare decreverint, quod ego arbitror reipublicae nostrae parum adhuc constitutae periculosissimum fore. Sed ecce, ne nos tam miseros putes, ut non versus adhuc facere et vacet et libeat, epigramma tibi mitto, est autem hoc tale:
96
Bellorum populus, sati sub armis Et quorum clypei fuere cunae, Externis toties dolis petiti, Quorum non meminisse tam suave est, Quantum oblivia sunt periculosa, Securique diu timore solo, Quam mens tota cupit petitque, nondum Audimus tamen invocare Pacem. At tu semina disparata mundi Certo foedere quae vetas perire, Belgis redde fidem, soloque fruges, Cives moenibus amnibusque merces: Aut nondum bona tanta si meremur, Illos vincere da benigna, bello Qui belli sibi quaesiere finem; Illos da Dea pessime perire, Qui per foedera quaesiere bellum.Si molestum non est, velim salvere a me Gruterum, virum dignum profecto, quem fortuna non toties offenderet8, Gernandumque cum filio9.
XXVI. Ian. CIƆIƆCVIII.
Tibi addictissimus
H. Grotius.