eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    111. 1608 Febr. 3. Van G.M. Lingelsheim1.

    Clarissimo et Excellentissimo Viro D. Hugoni Grotio, Iurisconsulto et Hollandiae ac Zelandiae fisci Advocato, Domino meo colendo. Hagam.

    S. Valde gaudeo tam feliciter mihi conciliaturam successisse, qua in re Socrates apud Xenophontem2 se iactat. non enim minus Praeses noster Hippolytus a Collibus in tua amicitia sibi placet, et virtutes tuas doctrinamque in singulis paene epistolis suis, laudibus extollit, quam te in amore eius acquiescere animadverto. Certe te unum esse ait, qui moram quam illic traxit hactenus minus molestam fecerit. Habet hoc virtus, ut cultores suos in mutuam benevolentiam pertrahat.

    Dignitatem tibi novam3 gratulor, et aditum ad maiora esse iudico, nihil enim tam magnum est, quod virtus tua eximia non mereatur. Omnis Europa oculos iam coniectos habet in catastrophen, qua de apud vos laboratur4. Tot annis tanquam palaestra fuit, in qua pro Europae libertate certatum: inde iam

    97

    quies reliquae Europae pendere videtur. Ego infidam illam gentem nihil sincere agere, persuasum habeo: itaque nil nisi insidias metuendas puto: sed votum tuum ad Pacem5, praeclarum. Beasti me tam expolito epigrammate, cuius simile iam dudum non legi, laudibus extollunt id amici omnes, et quamvis in ignoti auctoris admirationem et amorem rapiuntur. Gruterus noster quamvis cogitationem tristissimi sui casus6 animo excutere non potest, tamen vultu laetitiam ostendit lectis tuis litteris et amica in iis salutatione.

    Comitia quae iam Ratisbonae habentur, meliora nos sperare iubent, quum egregius et insolitus sit consensus omnium eorum qui Pontificium iugum excusserunt: acriter flagitant, ut pax religionis, toties et nuper Donaverdae7 violata, de novo sanciatur, et iustitia aequabiliter administretur, aliter nihil auxilii exspectandum. Sed vos haec aliunde scitis, itaque molestus ultra non ero, et te valere quam felicissime iubeo. Gernandus Manhemii cum filio novis molitionibus intentus abest, salutem iis abs te dicam. Vale rursus. Heidelb. 3. Febr. 1608.

    T.
    G.M. Lingelshemius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae ex museo J. Brant p. 77; Reifferscheid, Quellen I p. 656. Antwoord op no. 110.
    2 - Xenoph., Memor. II, 6, 29.
    3 - Het ambt van advocaat-fiscaal; zie p. 94 n. 2.
    4 - De onderhandelingen over den vrede.
    5 - Zie no. 110.
    6 - Zie p. 96 n. 1.
    7 - Het verstoren van een processie op 25 April 1606 te Donauwörth, de z.g. ‘Donauwörther Fahnenslacht’, gaf aanleiding tot strenge maatregelen tegen de stad, en onderdrukking van de Protestanten aldaar. Zie F. Stieve, Der Kampf um Donauwörth (1875).