Etsi nundinarum occasionem praeterfluxisse ex te intelligo, tamen aliis de causis omnino constitui Tragoediae editionem festinare, et Ianninum Praesidem hoc potissimum rerum statu publico scripto affari. quam ad rem te mihi adiutorem fore confido. idque scripsissem statim post receptas tuas literas, nisi dictus esses mihi hic exspectari, quod et literae tuae innuere videbantur. quae spes cum iam forte evanuerit ob lectiones, neque dum scimus quo successu, repetitas2, iterum te rogare volui, ut de Typographo siquid actum est sciam, simulque exemplar accipiam ut emendatius remittam. Gaudeo tibi meos lusus mediocriter placere. nam caetera quae addis, persuasurum te non sperasti, ei maxime qui non modo priorem tuam Tragoediam3, sed et recentioris4 partem viderit. Si quid apud vos novi agitur fac nos quaeso participes: praesertim Scoppiana5 quo processerint. Et quomodo tibi cum virorum optimo mulierem habente pessimam6 conveniat. Vale Clarissime Heinsi. 3. Martii 1608.
Tibi addictissimus
H. Grotius.
Si quando huc veneris puto te τὸν σπανὸν pro Bibliotheca facile impetraturum.
Adres: Erntf. hoochgeleerde wijse voorsyenige heere Daniel de Heins Professeur ende Bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Op de Brede straet. Loont den brenger.