Clarissime Heinsi.
Rogo te per quicquid amas et taces ac per istos Belgicos versus quos nuper crudelissime cremasti, ut Tragoediam nostram, quam Christum Patientem2 inscribere Scaligero, Heroum maximo visum est, perlegas quam diligentissime, emendes quam liberrime, deinde quamprimum transmittas, ut ea quoque corrigam quae idem Heros admonuit. Vellem sane si fieri posset non tam meum nomen quam Iannini, cui debeo plurimum, in Nundinis comparere. Sed oportet prius Typographos decipi, qui alioqui scientes tam malae merci se non immiscebunt. Fac mentiaris aliquid mea causa. Sed nescire non debes esse tibi iratum Baudii genium, quia ipsum ab uxore, quam ille insanire tandem fatetur, contusum esse Scaligero nuntiasti: qua de causa a Scaligero se Laconem plagipatidam3 vocatum graviter conqueritur. Vide ipsi satisfacias, ne vestri Iambi inter se committantur et rideant οἱ ξυλογούργομϕοι ϰαὶ ἀτριομούσταϰοι ϰαϰοὶ σπανοί. Post abitum tuum dixit mihi Mylius, curaturum se ut res tua iamiam transigatur dum Lugdunenses4 hic sunt. Doleo sane recruduisse apud vos mala Academica5, dum hic
98
remedia quaeruntur. Ego febricula laborare incipio, adversus quam refice me quaeso, si vacat, literis tuis. XXVI Febr. CIƆIƆCVIII.Tui ingenii admirator
H. Grotius.
Adres: Erntf. hoochgeleerde wijse voorsyenige Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den brenger.