Clarissime Heinsi.
Quod Tragoediam nostram tam cito prodituram scribis e voto est, eoque magis quia in amicorum manibus esse poterit sub id tempus quod eiusdem argumenti memoriae ab Ecclesia consecratum est2. Et quod addis, exiguum fore libellum, neque hoc displicet. Erit enim hoc magis περιϕορητός: Siquis tamen haec quoque siquis. Etsi parum id refert: eritis enim pro omnibus tu mihi et Scaliger, a quibus absolutus non est quod aliorum iudicia anxie metuam. Caeterum quod tu in re nihili tam diligentem operam navas, excusandam tibi habeo meam libertatem, quae te non uti modo sed et abuti audeat. Quanquam vero in rebus maioribus expertus saepe sum benevolentiam tuam, tanto plus tamen nunc tibi debeo quanto minus est quod exsequeris. Utinam vero sciret orbis qui te novit, te mihi tam amicum fuisse ut ista tibi patereris iniungi. esset mihi hoc sane non paullo gloriosius, quam id quod tu magnifice depraedicas, inter forum et carcerem
102
regnare: ubi sane nullus est locus meis Tragoediis. Misi tibi nuper3 emendationem duorum versuum novi opusculi. Nunc de tertio monebo. in scena Petri est Iosephi patriarchae quaedam περίϕρασις4. Ibi dixi undecim fratrum manus. Et tamen cum recte cogito, undecimus, qui erat Beniamin, consilio fratris interficiendi aut venumdandi non interfuit. Dolet mihi quod istam numeri elegantiam amittere debeo et rescribere impias fratrum manus, nisi tu mavis invidas. XI. Martii.Tibi obligatissimus
H. Grotius.
Adres: Erntf. hoochgeleerde wijse voorzyenige Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden.