Clarissime Domine.
Tragoediae meae exemplaria, quod rerum omnium si non primum, certe nec postremum est, in tempore recepi: eoque nomine ac plurimis aliis diligentiae tuae summas habeo gratias. Mitto nunc ministrum, ut exemplaria alia usque ad quinquaginta a bibliopola auferat eo pretio, quod tu, si vacabit, cum Typographo statues. D. Scaligero, tibi ac Baudio ipse hinc transmittam: interim volo quaedam nunc apud te relinqui, quibus pro arbitratu utaris. In relegendo inveni errata quaedam Typographica in posterioribus paginis, et quaedam talia, ut sensum alium facerent,
111
quam quem ego voluisse me sentio. Ea omnino iudico calamo, quando aliter fieri non potest, corrigenda: quod si Typographo nimis molestum est, tradat huic homini exemplaria omnia: remittam intra biduum emendata. De versiculis2 sane tecum iudico esse non satis πρὸς ἔπος aut, ut proprie loquar, πρὸς τὴν τραγῳδίαν. Sed tamen istius commendationis lenocinio aliquot lectores alliciemus. Te et Herculem tuum ἀποτρόπαιον3 avide exspectamus: imprimis legati Germanici4, qui me velut expromissorem interpellant. Legatus Marchionis Ansbachii eo magis, quia hominum illum5, si tamen homo dicendus est, tam familiariter in Italia novit, ut ab ipso Cardinalibus Lutheranismi nomine commendatus sit, quod illi magnam fugiendi diligentiam iniecit. Vale, et veni.Tuus tibi obstrictissimus
H. Grotius.
Adres: Erntfeste wijse hoochgeleerde heere Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden.