112
Clarissime Heinsi.
Legi Menippeam2 tuam, quae sane meretur, ut inter magnos titulos, quos tibi summo iure eruditorum omnium iudicia conferunt, Lepidi quoque nomen non respuas. Neque enim arbitror post ἀποϰολύνϑωσιν3 quicquam exiisse tam docte festivum. Unum dolet, quod plerique lectores magnam iocorum partem non intelligent, eam vero imprimis quae ad Zenonis decreta alludit. Versus autem quos intexuisti sunt vere Petroniani, hoc est elegantissimi: tum vero παρῳδίαι, et versuum Graecorum ac Latinorum ad risum detorsiones felicissimae. Utinam adfuissem heri ut demonstrare praesenti tibi potuissem esse me inter eos quibus istam scriptionem potes imputare. Dedissem simul tibi exemplaria aliquot Tragoediae, non quidem quot volo, magna enim pars a salutantibus abrepta est, sed quot nunc potui. Ubi Lugdunum venero efficiam ut habeas quot voles. Rogo D. Scaligero meo nomine unum exhibeas, aut plura etiam si uti voluerit: cui quidem Heroi serio gratulor quod ita uti debebat ac pro dignitate vindicatus est. Vidi hic Baudium cum uxore, quae litigando ita mihi profecisse videtur, ut tunc etiam cum loqui vult non loquatur sed latret. Cerita mihi videtur, ita loquitur ἀνάρϑρως. Ipse autem cum praeter istud, quod maximum est malum, eo miseriarum redigatur quotidie ut πτωχεύειν turpe non iudicet, tamen et versus facere potest et bibere non desinit. Nescio cum risu haec an cum indignatione dicere debeam: nuper in mensa Iannini Praesidis cum mero incaluisset, sponsione obligare se voluit, se vel ipsis qui aderant iudicibus, - erant autem Pontificii omnes - luce meridiana clarius demonstraturum, Pontificem esse Antichristum. Nunc Hoesdam4, nescio qua specula, abivit, et illam circumducit, foedum spectantibus omen. Nobis erit procul dubia ἡ ζυγία placatior. de qua si lubet cogitemus. Nihil absurdi feceris si de illa5 ἣν μελίαν ϰαλέουσι, et quae in silvis dicitur pulcherrima, aliquid moliaris. Κωμάζεται quidem iam quantum coniicio, non a nostro Othonis6 adversario, sed ab altero, contra quem tibi non difficilem puto fore victoriam, si conniti volueris. Hoc affirmare tibi possum, si formae magnam habes rationem, nihil tibi posse melius contingere. Sed forte eorum ex numero es, qui aequo animo ferunt aliquid formae decedere, dum doti tantundem accedat, a quibus ego quoque non pertinaciter dissentio. Tamen aliquid agamus ne nos putent homines Baudii exemplo ita affici, ut de iudicio nostro desperemus, aut id verum credant, quod mihi exprobravit ὁ μείζων Reigersbergius7 te ac me nostrique similes tantum citra versus amare; quam ego vocem illi non excidisse magno velim: adeo me moleste habet. Tu autem vale. XII Apr. CIƆIƆCVIII.
Tibi addictissimus
H. Grotius.
113
Exemplaria partim compacta mitto, partim soluta, ut prout commodum videbitur, utaris.
Adres: Clarissimo D. Danieli Heinsio Professori Graecarum literarum et bibliothecae praeposito.