Clarissime Heinsi.
Vix ad te dederam quas postremas scripsi literas, cum mihi Tragoedia a patre2 tuo redditur: quam leviter perlectam neque multo emendatiorem remitto. Persevero enim in ea opinione, si edenda est, id esse sine mora faciendum. nescio autem an Typographum iam inveneris, et an praelum vacet. si utrumque ex voto est, nihil obstat quominus continuo tradas. Praefationes ad Ianninum et lectorem iam scriptae sunt. sed retineo eas dum caetera excusa sint, si quid forte ex medii temporis occasionibus mutandum obveniat. Multum sine dubio taedii tibi creatura est correctio. sed rogo ne grave sit hoc quoque beneficium
101
multis prioribus adiungere. Lectiones vobis recte procedere gaudeo. Et velim scire an Baudius a declamando3 se abstinere potuerit, et quousque vapulet tibi Scoppius4.Tui ingenii cultor
H. Grotius.
Adres: Clarissimae eruditionis viro Danieli Heinsio Graecarum literarum Professori et bibliothecae publicae praefecto in Academia Lugdunensi Batavorum.