Hugoni Grotio Dominicus Baudius adhuc Mellordinarius2 S.P.D.
Retraxi e fuga ἔπεα πτερόεντα, quibus affari constitueram iuvenes nostros male feriatos3: ut si mihi ademptus est vocis usus tempore tam necessario, saltem nigellae Cadmi filiae4 memoriam eorum conservarent, nisi et huic meo consilio interponat se nimis considerata ratio quorundam mortalium, quibus periculosa videtur in libero statu civitatis auctoritas Baudiana. Bellum gerimus contra potentissimos mundi Monarchas, et servire cogimur istis minutioribus satrapis. Vereor ne et cordati homines in mali assensum rapiantur, quibus post impetratam rerum praeteritarum veniam ab indulgentia nostri herois Mauricii non videbitur consultum obductam cicatricem refricare5. Ego, nisi in re mea parum sum idoneus iudex, contra sentio, et Academiae dignitatis interesse arbitror haec mala non ignorari, ne forte fama, quae Mobilitate viget, viresque acquirit eundo6, omnia in deterius vertat opere eorum qui per has turbellas dilapsi sunt, et ad exteras nationes penetrarunt. Nihil periculi cuiquam esse video praeter-
103
quam mihi ab adolescentibus rerum ignaris, quibus minime sum adulatus, ut videre poteris, si tantum tibi residebit a curis gravioribus et publicis occupationibus otii, ut non horreas manum admovere nobis. Sed hanc invidiae nubeculam adeo non reformido, ut potius eam, mihi laudi ducam fore, postquam refrigerato ardore facinus suum rectis oculis intueri, et vero modo metiri magnitudinem flagitii coeperint. Interim non tantum prudentiae mihi arrogo ut stare velim mea solius sententia. Quare si orationem editione dignam, aut hoc temporis articulo edendam putabis, te et dulce decus meum7 D. van der Mylium iudicem fero. Sed tu qui optime nosti quo instinctu heroicae mentes excitentur ad ea suscipienda, quae longe supra vulgi captum exsurgunt, quique fere solus aestimare potes ὕβριν Ἀγαμέμνονος Ἀτρείδαο8, facile impelles animum optimi virorum, quam in partem iudicii tui statera propensior fuerit. Haec te volebam, ἐμῷ ϰεχαρισμένε ϑυμῷ, et ut quam cito participem me facias eius quod decreveris, ne diutius animi pendeam, et ut hac cura liber aliquid reponam commentatori meo. Tuum Σωτῆρα9 sub praelo esse audio libens, et huic monumento perennitatem adfore non spero, sed confido. Vale. Datum Lugd. Batavor. XIV Martii CIƆIƆCVIII.