eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    122. 1608 Apr. 2. Van D. Baudius1.

    Τῷ πάνυ Μεγάλῳ Βαύδιος πολλὰ χαίρειν.

    Volupe mihi fuit cognoscere ex tuis literis, summe vir nostrae iuventutis,

    107

    Mylium haud ita graviter accepisse factum meum atque eram ominatus. Vanos scilicet metus sibi fingit, qui vehementer amat, et omnia tuta timet. De carmine nondum exhibendo prorsus tecum sentio, nec aliter in animum induxi simulatque dissuadentes amicos audivi. sed praecipue movit me τοῦτο τὸ χρυσοῦν ἔπος, αἰσχύνεο σαυτὸν. Caeterum, si, ut omnino futurum et reor, et, veri si quid mens augurat, opto2 pax conveniat, causam non video cur salva maiestate Musarum et Baudiani nominis offerri non debeat. ἐγὼ μὲν οὐχ᾽ οὕτως εἰμὶ μιϰροϕιλότιμος, ut non possim pati quidquam nostrarum operarum tenebris damnari. sed, nisi parum idoneus sum arbiter in re mea, videor mihi tale temperamentum secutus, ut nihil dixerim, quod sit indignum non solum bono civi, sed viro forti. Verum de his erit amplius deliberandi locus. Recte censes de oratione3, vel quam primum edendam esse, vel nunquam, et facete subiicis de Iliensium legatione4, quorum ego tamen, quamvis abiere tot anni, calamitatem miseror, nec possum siccis oculis - ride teneritudinem meam - miserandum fortissime civis illius exitum intueri. Porro te iudicem fero, quid quaeso habent constricta fronte Catones5, quod improbent, nisi forte nimiam austeritatem sermonis, et patruae verbera linguae6? Studiosi sane mirum in modum gestiunt videre quidquid illud est, et aequo animo laturi videntur omnes ab amicissimo pectore profectas παρρησίας. Adde quod neminem unum offendunt, quae in commune exprobrantur. Nonne satis affectus sum insigni iniuria, quod in ipso rei gerendae articulo fibula mihi imposita est novo exemplo, nullo iure? Quando dabitur oportunior dicendi occasio, quam quum fatalis quaedam calamitas ϰαὶ ϑεομηνία, ὡς ἔπος εἰπεῖν invasisse videbatur improvidas mentes iuventutis? Votis fovere debebant generosum consilium meum, qui remoram obiecerunt. Quando unquam eiusmodi causa deducta est in forum Academicorum iudicum? Vox mea conducta est non taciturnitas. In iis quae spectant ad summam publicae salutis, dicam fidenter, non egebam cuiusquam mortalium auctoritate. Satis me armat munus quo fungor. An Eloquentiae professori, qui Tacito vocem pristinam redonat, non constat quando loquendum sit, quando tacendum? ἐγὼ μὲν οὖν ἐσϑ᾽ ὅπως σιγήσομαι7. Chartae insontes, ut vides, sentire coguntur vim indignantis heri. Quocirca etsi media via, quam proponis, non est incommoda rebus angustis nostris, et illud in vita optimum factu arbitror τὰς τῶν ϰρατούντων, tamen nos qui in atrio Libertatis vivimus, et nondum in ordinem redacti sumus, admodum aegre adducimur, ut tam duris legibus coerceamur et antehac inauditis. Post editionem meorum poematum8, in quibus ipse memet plusculum mihi licere permisi quam sat est, nihil vetitum iri putabam, quod animo cunque collibuisset. Nunc huius confidentiae in contrariam partem poenas do, et adimitur mihi ius bene de republ. merendi. Sed desino mollium tandem querelarum. Prudenter mones περὶ τῆς νομοδιδασϰαλίας9, et isthuc mea sponte ibam, sed dum

    fugaces, Posthume, Posthume, Labuntur anni10,

    108

    spatiis iniquis excludor, quo minus id effectum dare possim. Verum enim vero cur mihi iumento meo novam vim negotiorum accersam? cur non utar beneficio immunitatis? statui hac in parte non pertendere, praesertim quum iampridem D. Mylius spem opimam nobis ostenderit fore ut in solidum succedam felici Merulae, tum in Historiarum enarratione, tum in munere Historici, quod erat consecutus ab amplissimis Confoederatarum Belgii provinciarum Ordinibus11. Antequam Fiscus te sibi patronum adoptasset, ambivi eam provinciam, sed tanquam Caesaris candidatum te semper excipiens, δεῖγὰρ Πλάτωναδῖον ἐξαίρειν λόγου. Nunc habes qui aetatem exerceas, nec amicam suffragationen huic homini denegabis, quo nemo vivit tui observantior. Misi abhinc octiduum ad te epistolam cum fasciculo, in quo erant duo libri12. nihil significant tuae literae ecquid eos acceperis. Ancilla oblita est inquirere nomen aurigae, sed faciem hominis nosse ait, si forte non sint redditi. sed arbitror perlatos esse, nec venisse tibi in mentem ut verbum ea de re faceres. Si tamen molestum non est, verbo uno dubitationem tolle. Velim etiam remitti orationem cum carmine13. non enim puto feram esse bestiam, ut ad dominum reverti non debeat. Vale, et nos ama. Datum Lugd. Batavor. postridie Kal. April. CIƆIƆCVIII.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 269. Voor den inhoud zie no. 119.
    2 - Virgilius, Aen. VII, 273.
    3 - Zie p. 102 n. 5.
    4 - Suetonius, Tiber. 52: ‘(Tiberius) Iliensium legatis paullo serius consolantibus (bij den dood van Drusus), quasi oblitterata iam doloris memoria, irridens, se quoque, respondit vicem eorum dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent’.
    5 - Petronius, Sat. 132.
    6 - Horatius, Od. III, 12, 3.
    7 - Aristophanes, Plutus 18.
    8 - Die in 1607 uitgekomen waren, zie p. 88 n. 4.
    9 - Zie p. 83 n. 3, en p. 108 n. 1.
    10 - Horatius, Od. II, 14, 1.
    11 - In de vergadering van 8 Mei 1608 gaven Curatoren Baudius den titel van Professor Historiarum et Institutionum Iuris; eerst Febr. 1611 volgde zijn aanstelling tot ord. Prof. Historiarum (Molhuysen, Bronnen I p, 178; II p. 20). Historieschrijver is hij echter niet geworden. Merula was 19 Juli 1607 te Rostock overleden.
    12 - Zie no. 123 op het einde.
    13 - De p. 102 n. 5 genoemde Oratio, en het p. 103 n. 4 genoemde Carmen.