eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    123. 1608. Apr. 7. Van D. Baudius1.

    Hugoni Grotio Dominic. Baudius S.P.D.

    Quo saepius mente retracto superioris iniuriae memoriam, qua mihi per importunissimam intercessionem adempta est facultas pulcherrimi facinoris2, hoc magis οἰδαίνεταί μοιϰραδίη χόλῳ, nunc in cumulum accepit illud malum, eo gravius atque acerbius, quod vulnus istud patior a viris nostri amantissimis et caetera cordatis, nisi quod in alieno opere nimis moleste curiosi sint, aut ego in mea re parum idoneus sum iudex. Sed habeo suffragatorem meae sententiae Grotium ἕνα ἀντὶ πάντων, habeo legatum Christianissimi Galliarum regis3, virum, ut verissime sentis, incomparabilem et Cancellariatu dignissimum, habeo τόν a Collibus, non degenerem mundi incolam, nec iniquum alienae virtutis aestimatorem, ut solent ii qui suae confidunt. Quid igitur volunt hae ἀμβολιεργίαι; cur mihi moderamen et arbitrium rei meae eripitur, quasi ad agnatos et gentiles sim relegandus? Quamquam Academia nostra Curatores habet, tamen non dantur nobis ut furiosis. Novi moris et exempli res fuit quod coactus sum causam dicere coram iudicibus Academicis4 in ipso rei gerendae articulo. Visum est conscriptis patribus non expedire, ut oratio haberetur. Etiamsi animum in omnes

    109

    partes versare voluissent, et excutere quidquid ubique est acuminis, nihil aliud mihi probro verti potuit, quam quod categorica denunciatione non significassem patruo tuo5 me has partes suscepturum. Ea sola misera praeteritio solemnitatis generosissimo conatui futile impedimentum obiecit. quod accidit non dedignatione legitimi ordinis, nec detrectatione parendi Magnifico Rectori - quis enim magis virum observat quam ego, vel quod ita meretur, vel quod tu illi sanguine propinquus, vel quod nihil aeque amo ac pacem et quietem publicam? - sed dum tota mente et cogitatione defixus eram in designatione gloriosi operis non venerunt in animum istiusmodi frivola consuetudinis et inanes formularum solemnitates. Adde, quod in conventu omnium Professorum satis aperte indicaram consilii mei sententiam, nec aliud esse praesentius remedium sanandis mentibus immodestae iuventutis quam orationis medicinam. caetera quae a collegis in medium allata essent huc tantum tendere, ut morbi vis intelligeretur. Ad eam rem bonis communibus operam meam devovi. et quis, tua fide, alius ex ordine quotquot sunt Professorum hoc sibi munus deposcere auderet? plerique assensi sunt, omnes certe extraordinarii: nemo reclamavit, nisi quod periculum explosionis imminere mihi dicerent. et per latus meum totius collegii dignitatem violatam iri, si publica auctoritate subnixus ad dicendum accederem. Ad explosionem quod attinet, unice securus eram: sed nulla asseveratione fidem facere poteram, credo, quia nemo sibi conscius erat tam flagrantis erga se studiosorum benevolentiae. Ne quid vero detrimenti caperet auctoritas collegii, declaravi me paratum esse privato consilio periculoque rem aggredi, sic enim futurum, ut aut solida rei bene gestae laus, aut irriti conatus ludibrium in unum Baudium redundaret. Non erat quod regererent aemuli heroicarum virtutum, nonnulli etiam ex ordinariis Catonem efferre laudibus, et prosequi secundis ominibus. ego horum aperta studia, illorum taciturnitatem pro consensu interpretari. Fretus his auguriis, et quod ex animi sententia dicere poteram cum magnanimo Hectore ἡμεῖς δὴ μεγάλοιο διὸς πειϑώμεϑα βουλῇ6 significavi programmate cum prima luce me postridie hora decima sermonem habiturum. Non possem verbis eloqui quantus audiendi ardor iuventutem invaserit; prorsus erat illis decretum aures attentas praebere, tametsi plura essent audituri ex me mala, quam audivit unquam Clinia ex Demetrio7. Sed quid ego haec autem nequidquam ingrata revolvo?8 Summa summarum huc redit, ut noris me serio commoveri, quod contra summorum IIIvirum9 auctoritatem ob inanissimas rationis causas in atrio Libertatis prohibetur ire in publicum, non audeo dicere Flos illibatus populi, Suadaeque medulla10, sed tamen pignus luce non indignum, nec a degeneri homine conceptum. Non sum equidem tam vanus aucupator gloriolae, ut simpliciter aequo animo pati nequeam perire meas vigilias, quod tamen si aegre ferrem, communis ea mihi culpa esset cum duobus maximis viris Cicerone, et Caeciliano Plinio, sed illud ipsum me macerat, quod honestissimae voluntati nostrae refragantur, qui eam votis adiuvare debuerunt. Vere dico, non sentio me liberum, quum sim οὐϰ ἀνάξιος

    110

    τυραννίδος, nisi quod illud cogito, eos, a quibus tam serviliter in ordinem cogor, non sentire quam rem gerant. tum autem incredibile dictu est, quantum percipiam sublevationis a molestia, quum aegritudinem in sinum tuum effundo. Studiosi cottidie mihi molesti sunt, ut editio maturetur. ego etiam spem certam illis ostendi, quod animus non praesagiret ullum iustum ac legitimum impedimentum obstare posse quo minus id fieret. Nunc levis et inanis deprehendor. sed leviorem me iudicabis, quod in simpulo fluctus excito et ex musca facio elephantem. Ut res meae sunt, malim ϰτήματος δόσιν11, quam τιμῆς σημεῖον. sed proximis comitiis non potest sine insigni contumelia mei ratio non haberi, quippe qui per totum annum in solidum functus fuero duplici munere12 quum Historiarum onus tantum ex semisse mihi incumberet. Omnes detergerentur, si optimus virorum Mylius, eo tempore-nam copiae meae sunt ad incitas redactae, et praesentissimum subsidium efflagitant-munus Historici ex parte potentissimorum Ordinum huic homini demandandum curaret. τὰ δ᾽ἄλλα ϰόμπος, ϰαὶ λόγων εὐμορϕίαι13.

    Vale, et nos ama.

    Non postulo mutuam in scribendo diligentiam ab homine occupatissimo, etsi nihil mihi exoptatius esse potest elegantissimis tuis literis: sed rogo, ut in bonam partem accipias quod tecum tam familiariter fabulor. Hanc epistolam si Veneris marito consecrare gravaris fac timeat claves, et grata sigilla pudicae14 ne foras eliminetur. Datum VII Aprilis pridie natalis mei, quo annum explevero XLVII.

    Heu quantum frugis potuit famaeque parari, Hoc quem sordentes hauserunt tempore curae!

    Nondum rescivi, an redditus tibi fuerit fasciculus in quo erant Poemata Hieronymi Vidae, et Gulielmi Barclaii volumen contra monarchomachos15, de quibus mecum egerat amplissimus praeses Sequanus16.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 277.
    2 - Het houden van de Oratio ad studiosos, zie p. 102 n. 5, waarvan het drukken thans blijkbaar ook door Curatoren verboden was.
    3 - Jeannin.
    4 - Zie no. 122.
    5 - De Rector Magnificus van dit jaar, Cornelis de Groot.
    6 - Homerus, Il. M 241.
    7 - Plautus, Bacch. 912.
    8 - Virgilius, Aen. II, 101.
    9 - Curatoren.
    10 - Ennius bij Gellius, N.A. XII, 2.
    11 - Dit kreeg Baudius dan ook in de Curatoren-vergadering van 8 Mei, in den vorm van een vereering van ƒ 150 (Molhuysen, Bronnen I p. 179; de laatste zin van noot 1 daar moet vervallen).
    12 - Zie p. 83 n. 3.
    13 - Euripides, Cycl. 317.
    14 - Horatius, Epist. I, 20, 3.
    15 - Zie no. 122 op het einde.
    16 - Jeannin.