Colloquium Professorum quem finem habuerit, an ante abitum intellexeris, equidem nescio. Iniunctum est utrique τῶν ϰαϑ᾽ ἕϰαστα quae in Conventu acta
121
sunt, silentium. Publice hoc uterque professi sunt. Amicius actum quam ipsi speraverant. De Controversiis decretum iri in Synodo Nationali, aut, si ea non maturetur, provinciali, quam cis paucos menses exspectamus. Interim vetitum est quicquam dicere, sacris Literis, Confessioni, et Catechesi contrarium. In Conventu Ordinum Hollandiae, post relationem factam a Senatu, cum D. Oldenbalverdius brevi, quam ad Professores habebat, oratione, inter alia gratias se habere Deo diceret, quod de Christianae Religionis capitibus nulla esset disputatio; respondit Gomarus, postulata dicendi venia, eiusmodi esse Collegae sui opiniones in articulis inter ipsos controversis, ut ipse, ita sentiens, nolit coram Deo Iudice consistere: quae vox, aliis vehementior, aliis plena liberae conscientiae visa est, eo magis, quia per aliquot dies, et eo maxime tempore, vultu ac sermone moderato usus erat. At Arminius dicebat, non ita graves esse controversias, sed maxime circa praedestinationem ambigi, quod ideo in Conventu dixisse videbatur aut credebatur, quia in isto argumento, popularis ac plausibilis est novitas. Caeterum Gomarus, qui saepe professus est magno se mei alloquendi desiderio teneri, occasionem arripuit his diebus feriatis, statimque iniecit sermonem περὶ τῆς ἑτεροδοξίας quo tempore cum multa acriter in Arminium diceret, impiasque et profanas vocaret ipsius opiniones, tamen de praedestinatione vix quicquam locutus est. Sed primum in illam maxime sententiam invectus est, quae iustificationis obiectum aut materiam statuit fidem, iustitiam autem Christi causam meritoriam iustificationis eius quae est ex fide. Quum recepta sit sententia, fidem habere in negotio iustificationis rationem solum manus sive instrumenti. Plerique ex Senatu iudicaverant hoc non multo plus esse quam λογομαχίαν, cum illud inter utrumque constaret, non dignitatem operis, sed Dei gratiam efficere, ut iustificemur fide: ille contra, rem magnam agi putabat; itaque apud me diu haerebat in explicatione τοῦ λογίζεσϑαι, qua voce usus est Apostolus2, et Arminius pro se facere arbitrabatur. Deinde veniebat Gomarus ad articulum Perseverantiae Sanctorum, non satis esse dicens, si fatemur regeneratos nunquam ita gratia excidere, quin eam in fine recuperent, nisi et hoc credamus, nunquam eam gratiam, eiusque effectum fidem omnino amitti, sed minui duntaxat. Qua in re memini, me tibi monstrare Melanchtonem fuisse in contraria sententia. Gomarus autem urgebat pro sua ac recepta sententia Ecclesiarum, verba nostrae Catecheseos, circa articulum de Spiritu sancto. Venimus postea ad Perfectionem Sanctorum, circa quam Arminii nescio opinio ne, an dubitatio dicam, ϰαὶ συζήτησις, et ante et nunc. ex quo cum Utembogardo post Gomari colloquium contuli, visa est mihi repugnare cum definitione Catechismi, qua ad quaestionem ‘An in hac vita possent Sancti legem implere?’ respondetur negative. Neque mihi verum videtur quod Arminius ait, interrogationem esse de potentia, de actu autem responderi: cum responsio negativa, neget hoc ipsum quod quaeritur: etsi fateor rationem, atque autoritatem subiectam, magis actum respicere; sed neque illud video, quae sit illa potentia, quae ad actum numquam perducitur. Sicut autem Gomarum alacriorem solito, ita Uten bogardum tristiorem reperi solito, ac dicentem inter caeteros sermones, etsi Synodus procedat, quod omnino futurum credebat - de provinciali loquor - tamen cum tantis praeiudiciis res agatur, et singulares Doctorum opiniones, in mentes discipulorum sensim irrepentes, atque auctu temporis, et altius inquirendi negligentia ac specie, tacito Ecclesiarum consensu122
receptae, liberam magnorum ingeniorum sedulitatem autoritate sua iugulent, neque minus in Ecclesiis, quam in aliis consessibus vincat maior pars meliorem, non alium se eventum rerum Arminii sperare, quam Castellionis3 fuerit, qui pressus impotentia adversariorum eo redactus sit, ut vir non indoctus et perpetuae famae lignando sibi victum quaereret. 1608.