Clarissime Heinsi.
In Zelandiam trahor, tristi causa, ob morbum coniugis: quod ne tibi contingat certissimo uteris remedio, vita caelibe. Ego malo ibi totus esse quam hic dimidius.
133
Caeterum τῶν ἰνδιϰῶν deproperationem tibi ut meipsum commendo. interest enim et publice et mea privatim, ut editio festinetur: alioqui χάρις ὤλετο. Scio per te non staturum sed negligentiae et desidiae Typographorum oppono diligentiam tuam quam semper in rebus meis etiam infra dignitatem tuam exhibuisti. Cogita me quamdiu absum quotidie id rogare quod nunc semel per literas rogo. In correctione nescio an aliquis usus esse possit Herois Tuningii2. si ita est, non gravabitur. Dabo operam ut redeam quamprimum etsi hoc Θεοῦ ἐν γούνασι. Inter praesentes metus etiam Scaligeri me valetudo cruciat, cui me commendo forte haud ultra visurus istud saeculi lumen. Vale, Doc(tis)sime virorum. XVIII Dec.Tibi obligatissimus
H. Grotius.
Adres: E. hoochgeleerde wijse voorzyenige here Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden.