eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    154. [1608] Dec. 26. Aan D. Heinsius1.

    Clarissime Heinsi.

    Hic in Zelandia multos tui amantes, pluresque accusantes video eam quam tu quoque in versibus socordiam appellas. Imprimis Blonckius2 verba mihi retulit Vettii3, qui cum matre dominae hac de re perquam serio egerat. Uterque tuus est quantum vis, sed prodesse tibi non possunt, dum tibi obstas. Ita feriae causam tuam gravant, et meum huc iter: putant enim minus esse patrocinii in occupationibus contra amicum quam contra uxorem. Mea gravi morbo liberata est4. Tua adhuc vacat. neque est quod aut Papirios aut Martios5 aut id genus hominum metuas. Liber meus6 interim, ut puto, procedit, te quidem ἐργοδιώϰτῃ. quod si Luciae7 aliqua tibi cura est, et febres Zelandicas non nimium metuis, poterit correctio mandari Tuningio8, aut si ille minus vacat, Baudio, qui se oblectabit hac opera interim dum uxor mori cunctatur. Pro Scaligero sane sollicitus sum, nisi tu fortiter desperandum putes. Vale decus nostrum. 26 Dec.

    Tui nominis observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse seer voorzyenige Daniel de Heins professeur ende bibliothecaris in de Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 422.
    2 - Dit ziet op Heinsius' vrijage met Margaretha Luycx, waarover p. 126 n. 3.
    3 - Zie p. 124 n. 4.
    4 - Zie no. 153.
    5 - Medeminnaars onder advocaten en derg., die met papieren omgaan, en officieren.
    6 - Zie p. 128 n. 1.
    7 - Lucia = Margaretha Luycx; zie n. 3.
    8 - Zie n. 1.