eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    160. 1609 Febr. 23. Van D. Baudius1.

    Iterum me domestica naufragia referunt ad eosdem scopulos. Retinui tamen, et retinebo, ut spero, etiam in extremis malis, nedum in his curarum minutiis ἀγήνορα ϑυμὸν, nec abieci me in tam miseras preces atque nuper2, nec ullam vocem protuli minorem viro, aut cedentem calamitati.

    Στέργειν γὰρ αἱ πάϑαι με χὠ χρόνος ξυνὼν Μαϰρὸς διδάσϰει, ϰαὶ τὸ γενναῖον τρίτον3

    Literas etiam ad illustrissimum Principem4 mitto, quibus sanare conor si quid haeserit offensae, vel incommodae suspicionis ex nostra Dissertatiuncula super induciis5. Confido non futuram illi ingratam meam confessionis ingenuitatem, coniunctam tamen cum generosa libertate. neque enim capital fecisse videor, si ex animi sententia sum locutus in atrio, ut sic dicam, libertatis. Communicavit mecum noster heros Heinsius literas6, quas ad eum misisti postridie eius die quo apud vos fui. Veto te credere, tibi unquam evenisse ut prudentius iudicares, et ornatius scriberes. Gratulor mihi meum iudicium prorsus convenire cum tuo. Illud autem epiphonema per mihi lepidum et venustum est visum, non aliam spem de tam insigni iuveni concipiendam fuisse, quam ut cum Ovidiano Poëta Ciceronianum oratorem coniungeret. Nuper statim ut sum a te digressus, conveni ϕέρτατον ἀνδρῶν, vel si mavis ϕῶτα ἄριστον van der Mylium. nunquam eo usus sum commodiore, ita me a vultu et sermone suo dimisit bonae spei plenum, ut in eo videretur aemulari laudem amoris ac deliciarum generis humani, qui negabat oportere quenquam ab alloquio principis tristem discedere7. Quid

    141

    multa? plane persuasit ut in animum inducam Durare et memet rebus servare secundis8. Cum non possumus quae volumus, velle debemus quae possumus. In hoc decreto finem faciam, et te plurimum salvere cum suavissima coniuge ac familia iubebo. Datum Lugduni Batavorum XXIII Februarii CIƆIƆCIX.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 301.
    2 - No. 158.
    3 - Sophocles, Oed. Col. 7 sq.
    4 - Die brief is niet in Baudius' Epp. opgenomen. Zie echter den brief aan Milander, Epp. p. 304.
    5 - Dissertatiuncula super Inducias Belli Belgici. Auctore Latino Pacato (Pamflet Knuttel 1566).
    6 - No. 159.
    7 - Suetonius, Titus c. 1 en 8.
    8 - Virgilius, Aen. I, 207.