Nova non curas, vetera per te scis; quare nihil fuit, quod ad te scriberem, nisi hoc ipsum nihil esse. Et tamen nolui Gruteri literas meis incomitatas ire,
142
ne quem in servandis officiis mihi praeponeres. Salve igitur σὺν τοῖς μαϑηταῖς qui, quantum ego praevideo, timendum tibi non est, ne evadant ϰρέισσονες διδασϰάλου. XV Martii.Glossarii tui custos religiosissimus
H. Grotius.