Legi heri literas tuas, Clarissime Heinsi, quarum leporem si noster Blonckius2 tam bene intelligeret, quam ego mihi intelligere videor, non putaret se difficile adeo patrocinium suscepisse, cum tibi contra Decimos et Cursores et Martios3 favet. Ac de illo quidem novissimo rivali tuo ulciscendo nunc diligenter Antverpiae4 agitur: ac duo viri principes Ianninus et Mylii socer5 nihil omittunt moliri, quo illi6 male sit. quod hercle fortiter concoquendum ipsi puto, quando affinis ipsius, vir et tibi et Monacho Neyen non ignotus, iamdudum annititur ut artificium istud, quo illi se iactant, funditus pereat. Ferrum est quod amant, inquit ille de sui saeculi feminis. sed profecto huic ferro posthac non tam cum hoste quam cum rubedine certandum erit. Interim ad tui fautoris nuptias7 quod attinet, scis quam raro mihi vacet poetari qui hoc munere distringor et uxorem habeo. praeterea est adhuc quod ipsi de Iona8 excusem. tamen cum heri tuam epistolam accepissem, meditatus sum aliquid hodie quod est sane non magni pretii.
143
Sed quid opus votis? Trepident quod vota precari Iam tibi praeveniens contulit ante Deus. Iam nihil optandum, dominam tu praeter habebas; Optasti dominam: contigit ecce tibi. Haeredes - id restat enim - iam cernere velles. Hos quoque ludenti lectulus iste dabit.Vides nihil esse non vulgaris argumenti: et quandoquidem semel depuduit, quin te aut potius sponsum onero et hoc epigrammate perquam inficeto: sed tamen aperto et familiari in quo miraberis Baudianum ‘pernegat’ tantopere mihi placuisse.
Cave nimium anxie inquiras, cuius characteris sit hoc postremum epigramma. est enim nullius. et quid ni nobis uti liceat Baudiana libertate? Implevi epistolam nugis, implebo et hoc negotiolo. Uxoris meae - quae se deierat nunquam aliarum fuisse partium quam quae optimates decent, neque se cuiquam contra te favisse, sed tamen dedisse operam ut suscitato rivalitatis certamine sui generis mercem incenderet - eius inquam frater minimus, Davidem11 quem vocant, sub Maium mensem Lugdunum migraturus est. velim nos consilio instruas, quo in hospitio eum honestissime acturum putes. Vale flos aevi: neque succense, si frigidius interdum iocamur, neque divinas Virgulae tuae12 virtutes exprimimus. quo ego scripto nihil vidi eo in genere felicius, nisi in saeculum insipiens incidisset. et
144
tamen diligenter legetur iste liber, et a multis, non dubito, ob hoc tantum ut intelligere credantur. X. Apr.Tui nominis studiosissimus
H. Grotius.
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse voorzyenige Daniel de Heins Professeur ordinaris13 ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.