Velim ex te scire, Vir Clarissime, quae schola earum quae sunt in oppidis nostris maxime apud vos commendetur, optimamque iuventutem in Academiam mittat: idque amicorum causa qui de liberis aliquo literarum causa ablegandis consultant2. Nonne tibi mirum videtu vacare homini sponso istis de rebus esse sollicitum? Atqui die Martis proximo isthuc cogito, unde abesse aequo animo diutius non possum. quo si ut et tu venias in septimanam inde alteram circa XVII Iulii3 cum parentibus cognatisque meis rogem atque obsecrem, putem me rem indignam facere nostra amicitia, quasi tu qui me soles quoties benefaciendi occasio est ultro praevenire, nunc magno ambitu exorandus sis, ne id mihi neges quod nemo hominum venustiorum negare tibi putabit ius aut fas esse. Nam ne nescias, quanta res agatur, discent nunc homines, quid Poetae Poetis4 debeant. Ego in eo etiam persto, ut Baudium serio vocem, sed, quasi caelibem, id est, sine uxore, cuius adventus non posset esse nisi male ominatus. Epithalamii necessitatem non ipsi modo, sed et summo Heroi5 facile remitto: praesertim si et ipse Heros sponte malit facere. Tibi quoque remittam hoc potius quam operam paranymphicam, ad quam et noster Tuningius6 ὁ ὑδροπότης sodalis futurus atque sociennus tuus serio se apparat. Vale. V. Iulii.
Tui ingenii admirator
H. Grotius.
Adres: V.C. Danieli Heinsio Literarum Graecarum Professori et bibliothecae publicae praefecto in Academia Lugduni Batavorum.