eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    165. [1609 einde April]. Aan D. Heinsius1.

    Clarissime Heinsi. Facis rem te dignissimam, quod ei qui te unum tanti fecit ut pluris neminem, mortuo gratias persolvis2. tunc enim vere grati animi affectus apparet, cum amplius foenerari beneficia non licet, et ei datur qui reddere iam non potest. Neque te decet quenquam magis ornare quam Scaligerum, neque Scaliger ab alio ornari quam ab Heinsio potest. Ego autem patrocinii mei tristitiam nunc demum intelligo: duo iam itinera confeci, alterum Noordhollandicum: alterum Amstelodamense: nunc ad tertium Durdracense accingor. mediis diebus ita premor negotiis, ut vix respirare mihi detur, multo minus versus scribere, minusque etiam tales qui Scaligerum deceant, aut dignos qui cum tuis appareant. Videbo tamen quid mihi permissurum sit, quod nunc instituo, iter. Habere interim te puto epigramma meum de chartis Scaligeri3, quod puto posse ob argu-

    145

    menti similitudinem epitaphiis versibus adiungi. Sapienter autem facis quod praeclarissimo munere eum4 vis donare, cui ob inducias factas non uno nomine obligaris, ut quibus et rivalis tuus damno auctus est5, et tu recuperatis rebus quas hostilis iniuria abstulerat6, minus habes quod rivali invideas. Tuningius aliud solatium sibi invenit. dicit Luciam7 rubicundiorem fieri indies, et si ita pergit non parum in deformitate profecturam. Nobis aliter videtur, neque enim potest sine scelere non formosa credi quae tam bonos a te versus meruit. Sed tu etiam vide, ne te Flandricae delitiae8 ita capiant, ut huius nostrae, quae et altera tua est, patriae obliviscaris. Sed quid tantum mali feci, ut mihi tam acerbe de dilata exemplaris libelli mei missione insultares? An nescis, Mare illud ita liberum esse, ut me domino inscio atque invito in libertatem proruperit, Elzeviriis hercule manumittentibus, qui mihi Ius Patronatus intervertere9, dum ego in ultima Noordhollandia fisci utilitatibus pervicaciter invigilo: quamobrem aequissimum esse ut in integrum restituar, multi mihi Iurisconsulti respondent. Tu igitur ita habe, quasi nunc primum is liber prodeat, teque ante omnes alios, ita uti par est, salutet, quippe qui tot cruciatus et fastidia ipsius causa fortiter exhauseris, ut ipsos illos, qui in liberrimo Mari quod Oceanum dicimus vehuntur, magis nauseare non putem. Vale eruditissime Domine.

    Tui nominis cultor
    H. Grotius.

    Adres: Viro undequaque eruditissimo Danieli Heinsio, Professori et Bibliothecae Lugdunensis praeposito.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 426. De brief is na het sluiten van het Bestand (9 April) geschreven.
    2 - Scaliger was 21 Jan. 1609 gestorven. Heinsius gaf in dit jaar uit: ‘In obitum D. Illustr. Iosephi Scaligeri .... orationes duae. Accedunt epicedia eiusdem et aliorum’. Onder die Epicedia nemen de eerste plaats in (p. 73-78) Hugonis Grotii Epigrammata diversa, n.l. de vier in de Poemata p. 247-248, het ald. p. 208, en de drie p. 248-249 gedrukte.
    3 - Het in de Poemata p. 248 gedrukte Epigramma: ‘Cum plutei doctis turgerent undique chartis.’
    4 - Jeannin, aan wien de Orationes zijn opgedragen.
    5 - Zie p. 142 n. 6.
    6 - Dit ziet m.i. op bezittingen in Vlaanderen, waarover Heinsius (hij was afkomstig uit Gent), door het Bestand weer de beschikking kreeg, of althans de rente trok.
    7 - Over Tuning en Lucia zie p. 126 n. 3.
    8 - Heinsius maakte na het sluiten van het Bestand een reis naar Gent; zie zijn Elegia ad urbem Gandavum, cum primo eam post inducias petiisset (Poemata p. 166). Valt deze reis reeds in dezen tijd? Zie ook in no. 172: ‘Heinsius nondum ex Brabantia redux’.
    9 - Zie p. 140 n. 2.